1Interea multis turbis cir cumstantibus, ita ut se invi cem conculcarent, coepit dicere ad discipulos suos primum: " Attendite a fermento pharisaeorum, quod est hypocrisis. 2Nihil autem opertum est, quod non reveletur, neque absconditum, quod non sciatur. 3Quoniam, quae in tenebris dixistis, in lumine audientur; et, quod in aurem locuti estis in cubiculis, praedicabitur in tectis. 4Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his, qui occidunt corpus et post haec non habent amplius, quod faciant. 5Ostendam autem vobis quem timeatis: Timete eum, qui postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam. Ita dico vobis: Hunc timete. 6Nonne quinque passeres veneunt dipundio? Et unus ex illis non est in oblivione coram Deo. 7Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite timere; multis passeribus pluris estis. 8Dico autem vobis: Omnis, quicumque confessus fuerit in me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur in illo coram angelis Dei; 9qui autem negaverit me coram hominibus, denegabitur coram angelis Dei. 10Et omnis, qui dicet verbum in Filium hominis, remittetur illi; ei autem, qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur. 11Cum autem inducent vos in synagogas et ad magistratus et potestates, nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis aut quid dicatis: 12Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora, quae oporteat dicere ". 13Ait autem quidam ei de turba: " Magister, dic fratri meo, ut dividat mecum hereditatem ". 14At ille dixit ei: " Homo, quis me constituit iudicem aut divisorem super vos? ". 15Dixitque ad illos: " Videte et cavete ab omni avaritia, quia si cui res abundant, vita eius non est ex his, quae possidet ". 16Dixit autem similitudinem ad illos dicens: " Hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager attulit. 17Et cogitabat intra se dicens: "Quid faciam, quod non habeo, quo congregem fructus meos?". 18Et dixit: "Hoc faciam: destruam horrea mea et maiora aedificabo et illuc congregabo omne triticum et bona mea; 19et dicam animae meae: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos; requiesce, comede, bibe, epulare". 20Dixit autem illi Deus: "Stulte! Hac nocte animam tuam repetunt a te; quae autem parasti, cuius erunt?". 21Sic est qui sibi thesaurizat et non fit in Deum dives ". 22Dixitque ad discipulos suos: " Ideo dico vobis: nolite solliciti esse animae quid manducetis, neque corpori quid vestiamini. 23Anima enim plus est quam esca, et corpus quam vestimentum. 24Considerate corvos, quia non seminant neque metunt, quibus non est cellarium neque horreum, et Deus pascit illos; quanto magis vos pluris estis volucribus. 25Quis autem vestrum cogitando potest adicere ad aetatem suam cubitum? 26Si ergo neque, quod minimum est, potestis, quid de ceteris solliciti estis? 27Considerate lilia quomodo crescunt: non laborant neque nent; dico autem vobis: Nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis. 28Si autem fenum, quod hodie in agro est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos, pusillae fidei. 29Et vos nolite quaerere quid manducetis aut quid bibatis et nolite solliciti esse. 30Haec enim omnia gentes mundi quaerunt; Pater autem vester scit quoniam his indigetis. 31Verumtamen quaerite regnum eius; et haec adicientur vobis. 32Noli timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. 33Vendite, quae possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterescunt, thesaurum non deficientem in caelis, quo fur non appropiat, neque tinea corrumpit; 34ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit. 35Sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes, 36et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis, ut, cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei. 37Beati, servi illi, quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes. Amen dico vobis, quod praecinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis. 38Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt illi. 39Hoc autem scitote, quia, si sciret pater familias, qua hora fur veniret, non sineret perfodi domum suam. 40Et vos estote parati, quia, qua hora non putatis, Filius hominis venit . 41Ait autem Petrus: " Domine, ad nos dicis hanc parabolam an et ad omnes? . 42Et dixit Dominus: " Quis putas est fidelis dispensator et prudens, quem constituet dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram? 43Beatus ille servus, quem, cum venerit dominus eius, invenerit ita facientem. 44Vere dico vobis: Supra omnia, quae possidet, constituet illum. 45Quod si dixerit servus ille in corde suo: "Moram facit dominus meus venire", et coeperit percutere pueros et ancillas et edere et bibere et inebriari, 46veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et hora, qua nescit, et dividet eum partemque eius cum infidelibus ponet. 47Ille autem servus, qui cognovit voluntatem domini sui et non praeparavit vel non fecit secundum voluntatem eius, vapulabit multis; 48qui autem non cognovit et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem, cui multum datum est, multum quaeretur ab eo; et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo. 49Ignem veni mittere in terram et quid volo? Si iam accensus esset! 50Baptisma autem habeo baptizari et quomodo coartor, usque dum perficiatur! 51Putatis quia pacem veni dare in terram? Non, dico vobis, sed separationem. 52Erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi: tres in duo, et duo in tres; 53dividentur pater in filium et filius in patrem, mater in filiam et filia in matrem, socrus in nurum suam et nurus in socrum ". 54Dicebat autem et ad turbas: " Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis: "Nimbus venit", et ita fit; 55et cum austrum flantem, dicitis: "Aestus erit", et fit. 56Hypocritae, faciem terrae et caeli nostis probare, hoc autem tempus quomodo nescitis probare? 57Quid autem et a vobis ipsis non iudicatis, quod iustum est? 58Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te apud iudicem, et iudex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem. 59Dico tibi: Non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas ".