1Erant autem appropinquan tes ei omnes publicani et pec catores, ut audirent illum. 2Et murmurabant pharisaei et scribae dicentes: " Hic peccatores recipit et manducat cum illis ". 3Et ait ad illos parabolam istam dicens: 4" Quis ex vobis homo, qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam, quae perierat, donec inveniat illam? 5Et cum invenerit eam, imponit in umeros suos gaudens 6et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis: Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quae perierat". 7Dico vobis: Ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam agente quam super nonaginta novem iustis, qui non indigent paenitentia. 8Aut quae mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam et everrit domum et quaerit diligenter, donec inveniat? 9Et cum invenerit, convocat amicas et vicinas dicens: "Congratulamini mihi, quia inveni drachmam, quam perdideram". 10Ita dico vobis: Gaudium fit coram angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente ". 11Ait autem: " Homo quidam habebat duos filios. 12Et dixit adulescentior ex illis patri: "Pater, da mihi portionem substantiae, quae me contingit". Et divisit illis substantiam. 13Et non post multos dies, congregatis omnibus, adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose. 14Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse coepit egere. 15Et abiit et adhaesit uni civium regionis illius, et misit illum in villam suam, ut pasceret porcos; 16et cupiebat saturari de siliquis, quas porci manducabant, et nemo illi dabat. 17In se autem reversus dixit: "Quanti mercennarii patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo. 18Surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi: Pater, peccavi in caelum et coram te 19et iam non sum dignus vocari filius tuus; fac me sicut unum de mercennariis tuis". 20Et surgens venit ad patrem suum.Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et accurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum. 21Dixitque ei filius: "Pater, peccavi in caelum et coram te; iam non sum dignus vocari filius tuus". 22Dixit autem pater ad servos suos: "Cito proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum eius et calceamenta in pedes 23et adducite vitulum saginatum, occidite et manducemus et epulemur, 24quia hic filius meus mortuus erat et revixit, perierat et inventus est". Et coeperunt epulari. 25Erat autem filius eius senior in agro et, cum veniret et appropinquaret domui, audivit symphoniam et choros 26et vocavit unum de servis et interrogavit quae haec essent. 27Isque dixit illi: "Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit". 28Indignatus est autem et nolebat introire. Pater ergo illius egressus coepit rogare illum. 29At ille respondens dixit patri suo: "Ecce tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum praeterii, et numquam dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis epularer; 30sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam tuam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum". 31At ipse dixit illi: "Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt; 32epulari autem et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat et revixit, perierat et inventus est" ".