1Dicebat autem parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere, 2dicens: " Iudex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat et hominem non reverebatur. 3Vidua autem erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens: "Vindica me de adversario meo". 4Et nolebat per multum tempus; post haec autem dixit intra se: "Etsi Deum non timeo nec hominem revereor, 5tamen quia molesta est mihi haec vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens suggillet me" ". 6Ait autem Dominus: " Audite quid iudex iniquitatis dicit; 7Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis? 8Dico vobis: Cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra? ". 9Dixit autem et ad quosdam, qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros, parabolam istam: 10" Duo homines ascenderunt in templum, ut orarent: unus pharisaeus et alter publicanus. 11Pharisaeus stans haec apud se orabat: "Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum, raptores, iniusti, adulteri, velut etiam hic publicanus; 12ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium, quae possideo". 13Et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare, sed percutiebat pectus suum dicens: "Deus, propitius esto mihi peccatori". 14Dico vobis: Descendit hic iustificatus in domum suam ab illo. Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur; et, qui se humiliat, exaltabitur ". 15Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret; quod cum viderent, discipuli increpabant illos. 16Iesus autem convocans illos dixit: " Sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare; talium est enim regnum Dei. 17Amen dico vobis: Quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud ". 18Et interrogavit eum quidam princeps dicens: " Magister bone, quid faciens vitam aeternam possidebo? ". 19Dixit autem ei Iesus: " Quid me dicis bonum? Nemo bonus nisi solus Deus. 20Mandata nosti: non moechaberis, non occides, non furtum facies, non falsum testimonium dices, honora patrem tuum et matrem ". 21Qui ait: " Haec omnia custodivi a iuventute ". 22Quo audito, Iesus ait ei: " Adhuc unum tibi deest: omnia, quaecumque habes, vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo: et veni, sequere me ". 23His ille auditis, contristatus est, quia dives erat valde. 24Videns autem illum Iesus tristem factum dixit: " Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrant. 25Facilius est enim camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei ". 26Et dixerunt, qui audiebant: " Et quis potest salvus fieri? ". 27Ait autem illis: " Quae impossibilia sunt apud homi nes, possibilia sunt apud Deum ". 28Ait autem Petrus: " Ecce nos dimisimus nostra et secuti sumus te ". 29Qui dixit eis: " Amen dico vobis: Nemo est, qui reliquit domum aut uxorem aut fratres aut parentes aut filios propter regnum Dei, 30et non recipiat multo plura in hoc tempore et in saeculo venturo vitam aeternam ". 31Assumpsit autem Duodecim et ait illis: " Ecce ascendimus Ierusalem, et consummabuntur omnia, quae scripta sunt per Prophetas de Filio hominis: 32tradetur enim gentibus et illudetur et contumeliis afficietur et conspuetur; 33et, postquam flagellaverint, occident eum, et die tertia resurget ". 34Et ipsi nihil horum intellexerunt; et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intellegebant, quae dicebantur. 35Factum est autem, cum appropinquaret Iericho, caecus quidam sedebat secus viam mendicans. 36Et cum audiret turbam praetereuntem, interrogabat quid hoc esset. 37Dixerunt autem ei: " Iesus Nazarenus transit ". 38Et clamavit dicens: " Iesu, fili David, miserere mei! ". 39Et qui praeibant, increpabant eum, ut taceret; ipse vero multo magis clamabat: " Fili David, miserere mei! ". 40Stans autem Iesus iussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum: 41" Quid tibi vis faciam? ". At ille dixit: " Domine, ut videam ". 42Et Iesus dixit illi: " Respice! Fides tua te salvum fecit ". 43 Et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs, ut vidit, dedit laudem Deo.