1Et ingressus perambulabat Iericho. 2Et ecce vir nomine Zacchaeus, et hic erat princeps publicanorum et ipse dives. 3Et quaerebat videre Iesum, quis esset, et non poterat prae turba, quia statura pusillus erat. 4Et praecurrens ascendit in arborem sycomorum, ut videret illum, quia inde erat transiturus. 5Et cum venisset ad locum, suspiciens Iesus dixit ad eum: " Zacchaee, festinans descende, nam hodie in domo tua oportet me manere ". 6Et festinans descendit et excepit illum gaudens. 7Et cum viderent, omnes murmurabant dicentes: " Ad hominem peccatorem divertit! ". 8Stans autem Zacchaeus dixit ad Dominum: " Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus et, si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum ". 9Ait autem Iesus ad eum: " Hodie salus domui huic facta est, eo quod et ipse filius sit Abrahae; 10venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere, quod perierat ". 11Haec autem illis audientibus, adiciens dixit parabolam, eo quod esset prope Ierusalem, et illi existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur. 12Dixit ergo: " Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti. 13Vocatis autem decem servis suis, dedit illis decem minas et ait ad illos: "Negotiamini, dum venio". 14Cives autem eius oderant illum et miserunt legationem post illum dicentes: "Nolumus hunc regnare super nos!". 15Et factum est ut rediret, accepto regno, et iussit ad se vocari servos illos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum negotiati essent. 16Venit autem primus dicens: "Domine, mina tua decem minas acquisivit". 17Et ait illi: "Euge, bone serve; quia in modico fidelis fuisti, esto potestatem habens supra decem civitates". 18Et alter venit dicens: "Mina tua, domine, fecit quinque minas". 19Et huic ait: "Et tu esto supra quinque civitates". 20Et alter venit dicens: "Domine, ecce mina tua, quam habui repositam in sudario; 21timui enim te, quia homo austerus es: tollis, quod non posuisti, et metis, quod non seminasti". 22Dicit ei: "De ore tuo te iudico, serve nequam! Sciebas quod ego austerus homo sum, tollens quod non posui et metens quod non seminavi? 23Et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam? Et ego veniens cum usuris utique exegissem illud". 24Et adstantibus dixit: "Auferte ab illo minam et date illi, qui decem minas habet". 25Et dixerunt ei: "Domine, habet decem minas!". 26Dico vobis: "Omni habenti dabitur; ab eo autem, qui non habet, et, quod habet, auferetur. 27Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc et interficite ante me! ". 28Et his dictis, praecedebat ascendens Hierosolymam. 29Et factum est, cum appropinquasset ad Bethfage et Bethaniam, ad montem, qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos 30dicens: " Ite in castellum, quod contra est, in quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum, cui nemo umquam hominum sedit; solvite illum et adducite. 31Et si quis vos interrogaverit: "Quare solvitis?", sic dicetis: "Dominus eum necessarium habet" ". 32Abierunt autem, qui missi erant, et invenerunt, sicut dixit illis. 33Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini eius ad illos: " Quid solvitis pullum? ". 34At illi dixerunt: " Dominus eum necessarium habet ". 35Et duxerunt illum ad Iesum; et iactantes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Iesum. 36Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via. 37Et cum appropinquaret iam ad descensum montis Oliveti, coeperunt omnis multitudo discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus 38dicentes: Benedictus, qui venit rex in nomine Domini!Pax in caelo, et gloria in excelsis! ". 39Et quidam pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum: " Magister, increpa discipulos tuos! ". 40Et respondens dixit: " Dico vobis: Si hi tacuerint, lapides clamabunt! . 41Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam 42dicens: " Si cognovisses et tu in hac die, quae ad pacem tibi! Nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. 43Quia venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo et obsidebunt te et coangustabunt te undique 44et ad terram prosternent te et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem, eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae ". 45Et ingressus in templum, coepit eicere vendentes 46dicens illis: " Scriptum est: "Et erit domus mea domus orationis". Vos autem fecistis illam speluncam latronum ". 47Et erat docens cotidie in templo. Principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perdere 48et non inveniebant quid facerent; omnis enim populus suspensus erat audiens illum.