1Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est ab Iordane et agebatur in Spiritu in deserto 2diebus quadraginta et tentabatur a Diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis et, consummatis illis, esuriit. 3Dixit autem illi Diabolus: " Si Filius Dei es, dic lapidi huic, ut panis fiat ". 4Et respondit ad illum Iesus: " Scriptum est: "Non in pane solo vivet homo" ". 5Et sustulit illum et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis; 6et ait ei Diabolus: " Tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum, quia mihi tradita est, et, cui volo, do illam: 7tu ergo, si adoraveris coram me, erit tua omnis ". 8Et respondens Iesus dixit illi: " Scriptum est: "Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies" ". 9Duxit autem illum in Ierusalem et statuit eum supra pinnam templi et dixit illi: " Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum. 10Scriptum est enim:Angelis suis mandabit de te,ut conservent te" 11et: "In manibus tollent te,ne forte offendas ad lapidem pedem tuum" ". 12Et respondens Iesus ait illi: " Dictum est: "Non tentabis Dominum Deum tuum" ". 13Et consummata omni tentatione, Diabolus recessit ab illo usque ad tempus. 14Et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam. Et fama exiit per universam regionem de illo. 15Et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus. 16Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere. 17Et tradi tus est illi liber prophetae Isaiae; etut revolvit librum, invenit locum, ubi scriptum erat: 18" Spiritus Domini super me;propter quod unxit meevangelizare pauperibus,misit me praedicare captivis remissionemet caecis visum,dimittere confractos in remissione, 19praedicare annum Domini acceptum ". 20Et cum plicuisset librum, reddidit ministro et sedit; et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum. 21Coepit autem dicere ad illos: " Hodie impleta est haec Scriptura in auribus vestris ". 22Et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae, quae procedebant de ore ipsius, et dicebant: " Nonne hic filius est Ioseph? ". 23Et ait illis: " Utique dicetis mihi hanc similitudinem: "Medice, cura teipsum; quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua" . 24Ait autem: " Amen dico vobis: Nemo propheta acceptus est in patria sua. 25In veritate autem dico vobis: Multae viduae erant in diebus Eliae in Israel, quando clausum est caelum annis tribus et mensibus sex, cum facta est fames magna in omni terra; 26et ad nullam illarum missus est Elias nisi in Sarepta Sidoniae ad mulierem viduam. 27Et multi leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta; et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus ". 28Et repleti sunt omnes in synagoga ira haec audientes; 29et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis, supra quem civitas illorum erat aedificata, ut praecipitarent eum. 30Ipse autem transiens per medium illorum ibat. 31Et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae. Et docebat illos sabbatis; 32et stupebant in doctrina eius, quia in potestate erat sermo ipsius. 33Et in synagoga erat homo habens spiritum daemonii immundi; et exclamavit voce magna: 34" Sine; quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio te qui sis: Sanctus Dei ". 35Et increpavit illi Iesus dicens: " Obmutesce et exi ab illo! ". Et cum proiecisset illum daemonium in medium, exiit ab illo nihilque illum nocuit. 36Et factus est pavor in omnibus; et colloquebantur ad invicem dicentes: Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt? ". 37Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis. 38Surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magna febri; et rogaverunt illum pro ea. 39Et stans super illam imperavit febri, et dimisit illam; et continuo surgens ministrabat illis. 40Cum sol autem occidisset, omnes, qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum; at ille singulis manus imponens curabat eos. 41Exibant autem daemonia a multis clamantia et dicentia: " Tu es Filius Dei ". Et increpans non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse Christum. 42Facta autem die, egressus ibat in desertum locum; et turbae requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum, ne discederet ab eis. 43Quibus ille ait: " Et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei, quia ideo missus sum ". 44Et erat praedicans in synagogis Iudaeae.