1Factum est autem, cum turba urgeret illum et audiret verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth 2et vidit duas naves stantes secus stagnum; piscatores autem descenderant de illis et lavabant retia. 3Ascendens autem in unam navem, quae erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum; et sedens docebat de navicula turbas. 4Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: " Duc in altum et laxate retia vestra in capturam ". 5Et respondens Simon dixit: " Praeceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus; in verbo autem tuo laxabo retia ". 6Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam; rumpebantur autem retia eorum. 7Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent et adiuvarent eos; et venerunt et impleverunt ambas naviculas, ita ut mergerentur. 8Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Iesu dicens: " Exi a me, quia homo peccator sum, Domine ". 9Stupor enim circumdederat eum et omnes, qui cum illo erant, in captura piscium, quos ceperant; 10similiter autem et Iacobum et Ioannem, filios Zebedaei, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Iesus: " Noli timere; ex hoc iam homines eris capiens ". 11Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt illum. 12Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra; et videns Iesum et procidens in faciem rogavit eum dicens: " Domine, si vis, potes me mundare ". 13Et extendens manum tetigit illum dicens: " Volo, mundare! "; et confestim lepra discessit ab illo. 14Et ipse praecepit illi, ut nemini diceret, sed: " Vade, ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua, sicut praecepit Moyses, in testimonium illis ". 15Perambulabat autem magis sermo de illo, et conveniebant turbae multae, ut audirent et curarentur ab infirmitatibus suis; 16ipse autem secedebat in desertis et orabat. 17Et factum est, in una dierum, et ipse erat docens, et erant pharisaei sedentes et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilaeae et Iudaeae et Ierusalem; et virtus Domini erat ei ad sanandum. 18Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus, et quaerebant eum inferre et ponere ante eum. 19Et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba, ascenderunt supra tectum et per tegulas summiserunt illum cum lectulo in medium ante Iesum. 20Quorum fidem ut vidit, dixit: " Homo, remittuntur tibi peccata tua ". 21Et coeperunt cogitare scribae et pharisaei dicentes: " Quis est hic, qui loquitur blasphemias? Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus? . 22Ut cognovit autem Iesus cogitationes eorum, respondens dixit ad illos: Quid cogitatis in cordibus vestris? 23Quid est facilius, dicere: "Dimittuntur tibi peccata tua", an dicere: Surge et ambula"? 24Ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata - ait paralytico - : Tibi dico: Surge, tolle lectulum tuum et vade in domum tuam ". 25Et confestim surgens coram illis tulit, in quo iacebat, et abiit in domum suam magnificans Deum. 26Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum; et repleti sunt timore dicentes: " Vidimus mirabilia hodie ". 27Et post haec exiit et vidit publicanum nomine Levi sedentem ad teloneum et ait illi: " Sequere me ". 28Et relictis omnibus, surgens secutus est eum. 29Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua; et erat turba multa publicanorum et aliorum, qui cum illis erant discumbentes. 30Et murmurabant pharisaei et scribae eorum adversus discipulos eius dicentes: " Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis? ". 31Et respondens Iesus dixit ad illos: " Non egent, qui sani sunt, medico, sed qui male habent. 32Non veni vocare iustos sed peccatores in paenitentiam ". 33At illi dixerunt ad eum: " Discipuli Ioannis ieiunant frequenter et obsecrationes faciunt, similiter et pharisaeorum; tui autem edunt et bibunt ". 34Quibus Iesus ait: " Numquid potestis convivas nuptiarum, dum cum illis est sponsus, facere ieiunare? 35Venient autem dies; et cum ablatus fuerit ab illis sponsus, tunc ieiunabunt in illis diebus ". 36Dicebat autem et similitudinem ad illos: " Nemo abscindit commissuram a vestimento novo et immittit in vestimentum vetus; alioquin et novum rumpet, et veteri non conveniet commissura a novo. 37Et nemo mittit vinum novum in utres veteres; alioquin rumpet vinum novum utres et ipsum effundetur, et utres peribunt; 38sed vinum novum in utres novos mittendum est. 39Et nemo bibens vetus vult novum; dicit enim: "Vetus melius est!" ".