1Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intra vit Capharnaum. 2Centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus, qui illi erat pretiosus. 3Et cum audisset de Iesu, misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum, ut veniret et salvaret servum eius. 4At illi cum venissent ad Iesum, rogabant eum sollicite dicentes: " Dignus est, ut hoc illi praestes: 5diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis ". 6Iesus autem ibat cum illis. At cum iam non longe esset a domo, misit centurio amicos dicens ei: " Domine, noli vexari; non enim dignus sum, ut sub tectum meum intres, 7propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus, ut venirem ad te; sed dic verbo, et sanetur puer meus. 8Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: "Vade", et vadit; et alii: "Veni", et venit; et servo meo: "Fac hoc", et facit ". 9Quo audito, Iesus miratus est eum et conversus sequentibus se turbis dixit: " Dico vobis, nec in Israel tantam fidem inveni! ". 10Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum sanum. 11Et factum est, deinceps ivit in civitatem, quae vocatur Naim, et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa. 12Cum autem appropinquaret portae civitatis, et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae; et haec vidua erat, et turba civitatis multa cum illa. 13Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super ea dixit illi: " Noli flere! ". 14Et accessit et tetigit loculum; hi autem, qui portabant, steterunt. Et ait: " Adulescens, tibi dico: Surge! ". 15Et resedit, qui erat mortuus, et coepit loqui; et dedit illum matri suae. 16Accepit autem omnes timor, et magnificabant Deum dicentes: " Propheta magnus surrexit in nobis " et: " Deus visitavit plebem suam ". 17Et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo et omnem circa regionem. 18Et nuntiaverunt Ioanni discipuli eius de omnibus his. 19Et convocavit duos de discipulis suis Ioannes et misit ad Dominum dicens: " Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? ". 20Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt: " Ioannes Baptista misit nos ad te dicens: "Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?" ". 21In ipsa hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visum. 22Et respondens dixit illis: " Euntes nuntiate Ioanni, quae vidistis et audistis: caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur et surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur; 23et beatus est, quicumque non fuerit scandalizatus in me ". 24Et cum discessissent nuntii Ioannis, coepit dicere de Ioanne ad turbas: Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri? 25Sed quid existis videre? Hominem mollibus vestimentis indutum? Ecce, qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt. 26Sed quid existis videre? Prophetam? Utique, dico vobis, et plus quam prophetam. 27Hic est, de quo scriptum est:Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam,qui praeparabit viam tuam ante te". 28Dico vobis: Maior inter natos mulierum Ioanne nemo est; qui autem minor est in regno Dei, maior est illo. 29Et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum, baptizati baptismo Ioannis; 30pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo. 31Cui ergo similes dicam homines generationis huius, et cui similes sunt? 32Similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem, quod dicit:Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis;lamentavimus, et non plorastis!". 33Venit enim Ioannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum, et dicitis: "Daemonium habet!"; 34venit Filius hominis manducans et bibens, et dicitis: "Ecce homo devorator et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum!". 35Et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis ". 36Rogabat autem illum quidam de pharisaeis, ut manducaret cum illo; et ingressus domum pharisaei discubuit. 37Et ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuit in domo pharisaei, attulit alabastrum unguenti; 38et stans retro secus pedes eius flens lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes eius et unguento ungebat. 39Videns autem pharisaeus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: " Hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis mulier, quae tangit eum, quia peccatrix est ". 40Et respondens Iesus dixit ad illum: " Simon, habeo tibi aliquid dicere . At ille ait: " Magister, dic ". 41" Duo debitores erant cuidam feneratori: unus debebat denarios quingentos, alius quinquaginta. 42Non habentibus illis, unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eorum plus diliget eum? ". 43Respondens Simon dixit: " Aestimo quia is, cui plus donavit ". At ille dixit ei: " Recte iudicasti ". 44Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: " Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam: aquam pedibus meis non dedisti; haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit. 45Osculum mihi non dedisti; haec autem, ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos. 46Oleo caput meum non unxisti; haec autem unguento unxit pedes meos. 47Propter quod dico tibi: Remissa sunt peccata eius multa, quoniam dilexit multum; cui autem minus dimittitur, minus diligit ". 48Dixit autem ad illam: " Remissa sunt peccata tua ". 49Et coeperunt, qui simul accumbebant, dicere intra se: " Quis est hic, qui etiam peccata dimittit?". 50Dixit autem ad mulierem: " Fides tua te salvam fecit; vade in pace! ".