1Et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iorda nem; et conveniunt iterum turbae ad eum, et, sicut consueverat, iterum docebat illos. 2Et accedentes pharisaei interrogabant eum, si licet viro uxorem dimittere, tentantes eum. 3At ille respondens dixit eis: " Quid vobis praecepit Moyses? ". 4Qui dixerunt: " Moyses permisit libellum repudii scribere et dimittere . 5Iesus autem ait eis: " Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud. 6Ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos. 7Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adhaerebit ad uxorern suam, 8et erunt duo in carne una; itaque iam non sunt duo sed una caro. 9Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet ". 10Et domo iterum discipuli de hoc interrogabant eum. 11Et dicit illis: " Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit in eam; 12et si ipsa dimiserit virum suum et alii nupserit, moechatur ". 13Et offerebant illi parvulos, ut tangeret illos; discipuli autem comminabantur eis. 14At videns Iesus, indigne tulit et ait illis: " Sinite parvulos venire ad me. Ne prohibueritis eos; talium est enim regnum Dei. 15Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud ". 16Et complexans eos benedicebat imponens manus super illos. 17Et cum egrederetur in viam, accurrens quidam et, genu flexo ante eum, rogabat eum: " Magister bone, quid faciam ut vitam aeternam percipiam? ". 18Iesus autem dixit ei: " Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi unus Deus. 19Praecepta nosti: ne occidas, ne adulteres, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem ". 20Ille autem dixit ei: " Magister, haec omnia conservavi a iuventute mea . 21Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi: " Unum tibi deest: vade, quaecumque habes, vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me ". 22Qui contristatus in hoc verbo, abiit maerens: erat enim habens possessiones multas. 23Et circumspiciens Iesus ait discipulis suis: " Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt ". 24Discipuli autem obstupescebant in verbis eius. At Iesus rursus respondens ait illis: " Filii, quam diffficile est in regnum Dei introire. 25Facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei ". 26Qui magis admirabantur dicentes ad semetipsos: " Et quis potest salvus fieri? ". 27Intuens illos Iesus ait: " Apud homines impossibile est sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum ". 28Coepit Petrus ei dicere: " Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te . 29Ait Iesus: " Amen dico vobis: Nemo est, qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium, 30qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc, domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus, et in saeculo futuro vitam aeternam. 31Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi ". 32Erant autem in via ascendentes in Hierosolymam, et praecedebat illos Iesus, et stupebant; illi autem sequentes timebant. Et assumens iterum Duodecim coepit illis dicere, quae essent ei eventura: 33" Ecce ascendimus in Hierosolymam; et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et damnabunt eum morte et tradent eum gentibus 34et illudent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum, et post tres dies resurget ". 35Et accedunt ad eum Iacobus et Ioannes filii Zebedaei dicentes ei: " Magister, volumus, ut quodcumque petierimus a te, facias nobis ". 36At ille dixit eis: " Quid vultis, ut faciam vobis? ". 37Illi autem dixerunt ei: " Da nobis, ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram sedeamus in gloria tua ". 38Iesus autem ait eis: " Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismum, quo ego baptizor, baptizari? ". 39At illi dixerunt ei: " Possumus ". Iesus autem ait eis: " Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis et baptismum, quo ego baptizor, baptizabimini; 40sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare, sed quibus paratum est ". 41Et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Ioanne. 42Et vocans eos Iesus ait illis: " Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis, et principes eorum potestatem habent ipsorum. 43Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri maior inter vos, erit vester minister; 44et, quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus; 45nam et Filius hominis non venit, ut ministraretur ei, sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis ". 46Et veniunt Ierichum. Et proficiscente eo de Iericho et discipulis eius et plurima multitudine, filius Timaei Bartimaeus caecus sedebat iuxta viam mendicans. 47Qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est, coepit clamare et dicere: " Fili David Iesu, miserere mei! ". 48Et comminabantur ei multi, ut taceret; at ille multo magis clamabat: " Fili David, miserere mei! ". 49Et stans Iesus dixit: " Vocate illum ". Et vocant caecum dicentes ei: " Animaequior esto. Surge, vocat te ". 50Qui, proiecto vestimento suo, exsiliens venit ad Iesum. 51Et respondens ei Iesus dixit: " Quid vis tibi faciam? ". Caecus autem dixit ei: " Rabboni, ut videam ". 52Et Iesus ait illi: " Vade; fides tua te salvum fecit ". Et confestim vidit et sequebatur eum in via.