1Et cum appropinquarent Hierosolymae, Bethphage et Bethaniae ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis 2et ait illis: " Ite in castellum, quod est contra vos, et statim introeuntes illud invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit; solvite illum et adducite. 3Et si quis vobis dixerit: "Quid facitis hoc?", dicite: "Domino necessarius est, et continuo illum remittit iterum huc" ". 4Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio et solvunt eum. 5Et quidam de illic stantibus dicebant illis: " Quid facitis solventes pullum? ". 6Qui dixerunt eis, sicut dixerat Iesus; et dimiserunt eis. 7Et ducunt pullum ad Iesum et imponunt illi vestimenta sua; et sedit super eum. 8Et multi vestimenta sua straverunt in via, alii autem frondes, quas exciderant in agris. 9Et qui praeibant et qui sequebantur, clamabant: " Hosanna! Benedictus, qui venit in nomine Domini! 10Benedictum, quod venit regnum patris nostri David! Hosanna in excelsis! . 11Et introivit Hierosolymam in templum; et circumspectis omnibus, cum iam vespera esset hora, exivit in Bethaniam cum Duodecim. 12Et altera die cum exirent a Bethania, esuriit. 13Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea; et cum venisset ad eam, nihil invenit praeter folia: non enim erat tempus ficorum. 14Et respondens dixit ei: " Iam non amplius in aeternum quisquam fructum ex te manducet ". Et audiebant discipuli eius. 15Et veniunt Hierosolymam. Et cum introisset in templum, coepit eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit; 16et non sinebat, ut quisquam vas transferret per templum. 17Et docebat dicens eis: " Non scriptum est: "Domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus"? Vos autem fecistis eam speluncam latronum ". 18Quo audito, principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent; timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius. 19Et cum vespera facta esset, egrediebantur de civitate. 20Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus. 21Et recordatus Petrus dicit ei: " Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit ". 22Et respondens Iesus ait illis: " Habete fidem Dei! 23Amen dico vobis: Quicumque dixerit huic monti: "Tollere et mittere in mare", et non haesitaverit in corde suo, sed crediderit quia, quod dixerit, fiat, fiet ei. 24Propterea dico vobis: Omnia, quaecumque orantes petitis, credite quia iam accepistis, et erunt vobis. 25Et cum statis in oratione, dimittite, si quid habetis adversus aliquem, ut etPater vester, qui in caelis est, dimittat vobis peccata vestra ". 26() 27Et veniunt rursus Hierosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et seniores 28et dicebant illi: " In qua potestate haec facis? Vel quis tibi dedit hanc potestatem, ut ista facias? ". 29Iesus autem ait illis: " Interrogabo vos unum verbum, et respondete mihi; et dicam vobis, in qua potestate haec faciam: 30Baptismum Ioannis de caelo erat an ex hominibus? Respondete mihi ". 31At illi cogitabant secum dicentes: " Si dixerimus: "De caelo", dicet: Quare ergo non credidistis ei?"; 32si autem dixerimus: "Ex hominibus?" ". Timebant populum: omnes enim habebant Ioannem quia vere propheta esset. 33Et respondentes dicunt Iesu: " Nescimus ". Et Iesus ait illis: " Neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam ".