1Et coepit illis in parabolis loqui: " Vineam pastinavit ho mo et circumdedit saepem et fodit lacum et aedificavit turrim et locavit eam agricolis et peregre profectus est. 2Et misit ad agricolas in tempore servum, ut ab agricolis acciperet de fructu vineae; 3qui apprehensum eum caeciderunt et dimiserunt vacuum. 4Et iterum misit ad illos alium servum; et illum in capite vulneraverunt et contumeliis affecerunt. 5Et alium misit, et illum occiderunt, et plures alios, quosdam caedentes, alios vero occidentes. 6Adhuc unum habebat, filium dilectum. Misit illum ad eos novissimum dicens: "Reverebuntur filium meum". 7Coloni autem illi dixerunt ad invicem: "Hic est heres. Venite, occidamus eum, et nostra erit hereditas". 8Et apprehendentes eum occiderunt et eiecerunt extra vineam. 9Quid ergo faciet dominus vineae? Veniet et perdet colonos et dabit vineam aliis. 10Nec Scripturam hanc legistis: "Lapidem quem reprobaverunt aedificantes,hic factus est in caput anguli; 11a Domino factum est istudet est mirabile in oculis nostris"? ". 12Et quaerebant eum tenere et timuerunt turbam; cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt. 13Et mittunt ad eum quosdam ex pharisaeis et herodianis, ut eum caperent in verbo. 14Qui venientes dicunt ei: " Magister, scimus quia verax es et non curas quemquam; nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dare tributum Caesari an non? Dabimus an non dabimus? ". 15Qui sciens versutiam eorum ait illis: " Quid me tentatis? Afferte mihi denarium, ut videam ". 16At illi attulerunt. Et ait illis: " Cuius est imago haec et inscriptio? . Illi autem dixerunt ei: " Caesaris ". 17Iesus autem dixit illis: " Quae sunt Caesaris, reddite Caesari et, quae sunt Dei, Deo ". Et mirabantur super eo. 18Et veniunt ad eum sadducaei, qui dicunt resurrectionem non esse, et interrogabant eum dicentes: 19" Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cuius frater mortuus fuerit et reliquerit uxorem et filium non reliquerit, accipiat frater eius uxorem et resuscitet semen fratri suo. 20Septem fratres erant: et primus accepit uxorem et moriens non reliquit semen; 21et secundus accepit eam et mortuus est, non relicto semine; et tertius similiter; 22et septem non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier. 23In resurrectione, cum resurrexerint, cuius de his erit uxor? Septem enim habuerunt eam uxorem ". 24Ait illis Iesus: " Non ideo erratis, quia non scitis Scripturas neque virtutem Dei? 25Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent neque nubentur, sed sunt sicut angeli in caelis. 26De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysis super rubum, quomodo dixerit illi Deus inquiens: "Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob"? 27Non est Deus mortuorum sed vivorum! Multum erratis ". 28Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum: " Quod est primum omnium mandatum? ". 29Iesus respondit: " Primum est: "Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est, 30et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua". 31Secundum est illud: "Diliges proximum tuum tamquam teipsum". Maius horum aliud mandatum non est ". 32Et ait illi scriba: " Bene, Magister, in veritate dixisti: "Unus est, et non est alius praeter eum; 33et diligere eum ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota fortitudine" et: "Diligere proximum tamquam seipsum" maius est omnibus holocautomatibus et sacrificiis ". 34Et Iesus videns quod sapienter respondisset, dixit illi: " Non es longe a regno Dei ". Et nemo iam audebat eum interrogare. 35Et respondens Iesus dicebat docens in templo: " Quomodo dicunt scribae Christum filium esse David? 36Ipse David dixit in Spiritu Sancto:Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis,donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis". 37Ipse David dicit eum Dominum, et unde est filius eius? ". Et multa turba eum libenter audiebat. 38Et dicebat in doctrina sua: " Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare et salutari in foro 39et in primis cathedris sedere in synagogis et primos discubitus in cenis; 40qui devorant domos viduarum et ostentant prolixas orationes. Hi accipient amplius iudicium ". 41Et sedens contra gazophylacium aspiciebat quomodo turba iactaret aes in gazophylacium; et multi divites iactabant multa. 42Et cum venisset una vidua pauper, misit duo minuta, quod est quadrans. 43Et convocans discipulos suos ait illis: " Amen dico vobis: Vidua haec pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium: 44Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt; haec vero de penuria sua omnia, quae habuit, misit, totum victum suum ".