1Erat autem Pascha et Azy ma post biduum. Et quaerebant summi sacerdotes et scribae, quomodo eum dolo tenerent et occiderent; 2dicebant enim: " Non in die festo, ne forte tumultus fieret populi ". 3Et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi puri pretiosi; fracto alabastro, effudit super caput eius. 4Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos: " Ut quid perditio ista unguenti facta est? 5Poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis denariis et dari pauperibus ". Et fremebant in eam. 6Iesus autem dixit: " Sinite eam; quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me. 7Semper enim pauperes habetis vobiscum et, cum volueritis, potestis illis bene facere; me autem non semper habetis. 8Quod habuit, operata est: praevenit ungere corpus meum in sepulturam. 9Amen autem dico vobis: Ubicumque praedicatum fuerit evangelium in universum mundum, et, quod fecit haec, narrabitur in memoriam eius ". 10Et Iudas Iscarioth, unus de Duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis. 11Qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quaerebat quomodo illum opportune traderet. 12Et primo die Azymorum, quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli eius: " Quo vis eamus et paremus, ut manduces Pascha? ". 13Et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis: " Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagoenam aquae baiulans; sequimini eum 14et, quocumque introierit, dicite domino domus: "Magister dicit: Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem?". 15Et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum paratum; et illic parate nobis ". 16Et abierunt discipuli et venerunt in civitatem et invenerunt, sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha. 17Et vespere facto, venit cum Duodecim. 18Et discumbentibus eis et manducantibus, ait Iesus: " Amen dico vobis: Unus ex vobis me tradet, qui manducat mecum ". 19Coeperunt contristari et dicere ei singillatim: " Numquid ego? ". 20Qui ait illis: " Unus ex Duodecim, qui intingit mecum in catino. 21Nam Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de eo. Vae autem homini illi, per quem Filius hominis traditur! Bonum est ei, si non esset natus homo ille ". 22Et manducantibus illis, accepit panem et benedicens fregit et dedit eis et ait: " Sumite: hoc est corpus meum ". 23Et accepto calice, gratias agens dedit eis; et biberunt ex illo omnes. 24Et ait illis: " Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur. 25Amen dico vobis: Iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei ". 26Et hymno dicto, exierunt in montem Olivarum. 27Et ait eis Iesus: " Omnes scandalizabimini, quia scriptum est: Percutiam pastorem, et dispergentur oves". 28Sed posteaquam resurrexero, praecedam vos in Galilaeam ". 29Petrus autem ait ei: " Et si omnes scandalizati fuerint, sed non ego ". 30Et ait illi Iesus: " Amen dico tibi: Tu hodie, in nocte hac, priusquam bis gallus vocem dederit, ter me es negaturus ". 31At ille amplius loquebatur: " Et si oportuerit me commori tibi, non te negabo ". Similiter autem et omnes dicebant. 32Et veniunt in praedium, cui nomen Gethsemani; et ait discipulis suis: " Sedete hic, donec orem ". 33Et assumit Petrum et Iacobum et Ioannem secum et coepit pavere et taedere; 34et ait illis: " Tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et vigilate ". 35Et cum processisset paululum, procidebat super terram et orabat, ut, si fieri posset, transiret ab eo hora; 36et dicebat: " Abba, Pater! Omnia tibi possibilia sunt. Transfer calicem hunc a me; sed non quod ego volo, sed quod tu ". 37Et venit et invenit eos dormientes; et ait Petro: " Simon, dormis? Non potuisti una hora vigilare? 38Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem; spiritus quidem promptus, caro vero infirma ". 39Et iterum abiens oravit, eundem sermonem dicens. 40Et veniens denuo invenit eos dormientes; erant enim oculi illorum ingravati, et ignorabant quid responderent ei. 41Et venit tertio et ait illis: " Dormite iam et requiescite? Sufficit, venit hora: ecce traditur Filius hominis in manus peccatorum. 42Surgite, eamus; ecce, qui me tradit, prope est ". 43Et confestim, adhuc eo loquente, venit Iudas unus ex Duodecim, et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et scribis et senioribus. 44Dederat autem traditor eius signum eis dicens: " Quemcumque osculatus fuero, ipse est; tenete eum et ducite caute ". 45Et cum venisset, statim accedens ad eum ait: " Rabbi "; et osculatus est eum. 46At illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum. 47Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam. 48Et respondens Iesus ait illis: " Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me? 49Cotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis; sed adimpleantur Scripturae ". 50Et relinquentes eum omnes fugerunt. 51Et adulescens quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo, et tenent eum; 52at ille, reiecta sindone, nudus profugit. 53Et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem; et conveniunt omnes summi sacerdotes et seniores et scribae. 54Et Petrus a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem. 55Summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversus Iesum testimonium, ut eum morte afficerent, nec inveniebant. 56Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum, et convenientia testimonia non erant. 57Et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes: 58" Nos audivimus eum dicentem: "Ego dissolvam templum hoc manu factum et intra triduum aliud non manu factum aedificabo" ". 59Et ne ita quidem conveniens erat testimonium illorum. 60Et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens: " Non respondes quidquam ad ea, quae isti testantur adversum te? ". 61Ille autem tacebat et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei: " Tu es Christus filius Benedicti? ". 62Iesus autem dixit: " Ego sum, et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli ". 63Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait: " Quid adhuc necessarii sunt nobis testes? 64Audistis blasphemiam. Quid vobis videtur? ". Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis. 65Et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et colaphis eum caedere et dicere ei: " Prophetiza "; et ministri alapis eum caedebant. 66Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis 67et, cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum ait: " Et tu cum hoc Nazareno, Iesu, eras! ". 68At ille negavit dicens: " Neque scio neque novi quid tu dicas! ". Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit. 69Et ancilla, cum vidisset illum, rursus coepit dicere circumstantibus: " Hic ex illis est! ". 70At ille iterum negabat. Et post pusillum rursus, qui astabant, dicebant Petro: " Vere ex illis es, nam et Galilaeus es ". 71Ille autem coepit anathematizare et iurare: " Nescio hominem istum, quem dicitis! ". 72Et statim iterum gallus cantavit; et recordatus est Petrus verbi, sicut dixerat ei Iesus: " Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis ". Et coepit flere.