1Et introivit iterum in synago gam. Et erat ibi homo habens manum aridam; 2et observabant eum, si sabbatis curaret illum, ut accusarent eum. 3Et ait homini habenti manum aridam: " Surge in medium ". 4Et dicit eis: " Licet sabbatis bene facere an male? Animam salvam facere an perdere? ". At illi tacebant. 5Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super caecitate cordis eorum, dicit homini: " Extende manum ". Et extendit, et restituta est manus eius. 6Et exeuntes pharisaei statim cum herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent. 7Et Iesus cum discipulis suis secessit ad mare. Et multa turba a Galilaea secuta est et a Iudaea 8et ab Hierosolymis et ab Idumaea; et, qui trans Iordanem et circa Tyrum et Sidonem, multitudo magna, audientes, quae faciebat, venerunt ad eum. 9Et dixit discipulis suis, ut navicula sibi praesto esset propter turbam, ne comprimerent eum. 10Multos enim sanavit, ita ut irruerent in eum, ut illum tangerent, quotquot habebant plagas. 11Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei et clamabant dicentes: " Tu es Filius Dei! ". 12Et vehementer comminabatur eis, ne manifestarent illum. 13Et ascendit in montem et vocat ad se, quos voluit ipse, et venerunt ad eum. 14Et fecit Duodecim, ut essent cum illo, et ut mitteret eos praedicare 15habentes potestatem eiciendi daemonia: 16et imposuit Simoni nomen Petrum; 17et Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem Iacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est Filii tonitrui; 18et Andream et Philippum et Bartholomaeum et Matthaeum et Thomam et Iacobum Alphaei et Thaddaeum et Simonem Chananaeum 19et Iudam Iscarioth, qui et tradidit illum. 20Et venit ad domum; et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare. 21Et cum audissent sui, exierunt tenere eum; dicebant enim: " In furorem versus est ". 22Et scribae, qui ab Hierosolymis descenderant, dicebant: " Beelzebul habet " et: " In principe daemonum eicit daemonia ". 23Et convocatis eis, in parabolis dicebat illis: " Quomodo potest Satanas Satanam eicere? 24Et si regnum in se dividatur, non potest stare regnum illud; 25et si domus in semetipsam dispertiatur, non poterit domus illa stare. 26Et si Satanas consurrexit in semetipsum et dispertitus est, non potest stare, sed finem habet. 27Nemo autem potest in domum fortis ingressus vasa eius diripere, nisi prius fortem alliget; et tunc domum eius diripiet. 28Amen dico vobis: Omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae, quibus blasphemaverint; 29qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habet remissionem in aeternum, sed reus est aeterni delicti ". 30Quoniam dicebant: " Spiritum immundum habet ". 31Et venit mater eius et fratres eius, et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum. 32Et sedebat circa eum turba, et dicunt ei: " Ecce mater tua et fratres tui et sorores tuae foris quaerunt te ". 33Et respondens eis ait: " Quae est mater mea et fratres mei? ". 34Et circumspiciens eos, qui in circuitu eius sedebant, ait: " Ecce mater mea et fratres mei. 35Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus et soror mea et mater est ".