1Et dicebat illis: " Amen dico vobis: Sunt quidam de hic stan tibus, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei venisse in virtute ". 2Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos. Et transfiguratus est coram ipsis; 3et vestimenta eius facta sunt splendentia, candida nimis, qualia fullo super terram non potest tam candida facere. 4Et apparuit illis Elias cum Moyse, et erant loquentes cum Iesu. 5Et respondens Petrus ait Iesu: " Rabbi, bonum est nos hic esse; et faciamus tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliae unum ". 6Non enim sciebat quid responderet; erant enim exterriti. 7Et facta est nubes obumbrans eos, et venit vox de nube: " Hic est Filius meus dilectus; audite illum ". 8Et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum. 9Et descendentibus illis de monte, praecepit illis, ne cui, quae vidissent, narrarent, nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit. 10Et verbum continuerunt apud se, conquirentes quid esset illud: " a mortuis resurgere ". 11Et interrogabant eum dicentes: " Quid ergo dicunt scribae quia Eliam oporteat venire primum? ". 12Qui ait illis: " Elias veniens primo, restituit omnia; et quomodo scriptum est super Filio hominis, ut multa patiatur et contemnatur? 13Sed dico vobis: Et Elias venit; et fecerunt illi, quaecumque volebant, sicut scriptum est de eo ". 14Et venientes ad discipulos viderunt turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis. 15Et confestim omnis populus videns eum stupefactus est, et accurrentes salutabant eum. 16Et interrogavit eos: " Quid inter vos conquiritis? ". 17Et respondit ei unus de turba: " Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum; 18et ubicumque eum apprehenderit, allidit eum, et spumat et stridet dentibus et arescit. Et dixi discipulis tuis, ut eicerent illum, et non potuerunt ". 19Qui respondens eis dicit: " O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? Quamdiu vos patiar? Afferte illum ad me ". 20Et attulerunt illum ad eum. Et cum vidisset illum, spiritus statim conturbavit eum; et corruens in terram volutabatur spumans. 21Et interrogavit patrem eius: " Quantum temporis est, ex quo hoc ei accidit? ". At ille ait: " Ab infantia; 22et frequenter eum etiam in ignem et in aquas misit, ut eum perderet; sed si quid potes, adiuva nos, misertus nostri ". 23Iesus autem ait illi: " "Si potes!". Omnia possibilia credenti ". 24Et continuo exclamans pater pueri aiebat: " Credo; adiuva incredulitatem meam ". 25Et cum videret Iesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo dicens illi: " Mute et surde spiritus, ego tibi praecipio: Exi ab eo et amplius ne introeas in eum ". 26Et clamans et multum discerpens eum exiit; et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: " Mortuus est! ". 27Iesus autem tenens manum eius elevavit illum, et surrexit. 28Et cum introisset in domum, discipuli eius secreto interrogabant eum: " Quare nos non potuimus eicere eum? ". 29Et dixit illis: " Hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione ". 30Et inde profecti peragrabant Galilaeam; nec volebat quemquam scire. 31Docebat enim discipulos suos et dicebat illis: " Filius hominis traditur in manus hominum, et occident eum, et occisus post tres dies resurget ". 32At illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare. 33Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi esset, interrogabat eos: " Quid in via tractabatis? ". 34At illi tacebant. Siquidem inter se in via disputaverant, quis esset maior. 35Et residens vocavit Duodecim et ait illis: " Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus et omnium minister ". 36Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum; quem ut complexus esset, ait illis: 37" Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit; et, quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui me misit ". 38Dixit illi Ioannes: " Magister, vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia, et prohibebamus eum, quia non sequebatur nos ". 39Iesus autem ait: " Nolite prohibere eum. Nemo est enim, qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me; 40qui enim non est adversum nos, pro nobis est. 41Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine, quia Christi estis, amen dico vobis: Non perdet mercedem suam. 42Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me, bonum est ei magis, ut circumdetur mola asinaria collo eius, et in mare mittatur. 43Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam: bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire ingehennam, in ignem inexstinguibilem. 44() 45Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum: bonum est tibi claudum introire in vitam,quam duos pedes habentem mitti in gehennam. 46() 47Et si oculus tuus scandalizat te, eice eum: bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam, 48ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur; 49omnis enim igne salietur. 50Bonum est sal; quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis? Habete in vobis sal et pacem habete inter vos ".