1Tunc accedunt ad Iesum ab Hierosolymis pharisaei et scribae dicentes: 2" Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? Non enim lavant manus suas, cum panem manducant ". 3Ipse autem respondens ait illis: " Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? 4Nam Deus dixit: "Honora patrem tuum et matrem" et: "Qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur". 5Vos autem dicitis: "Quicumque dixerit patri vel matri: Munus est, quodcumque ex me profuerit, 6non honorificabit patrem suum"; et irritum fecistis verbum Dei propter traditionem vestram. 7Hypocritae! Bene prophetavit de vobis Isaias dicens: 8"Populus hic labiis me honorat,cor autem eorum longe est a me; 9sine causa autem colunt medocentes doctrinas mandata homi num" ". 10Et convocata ad se turba, dixit eis: " Audite et intellegite: 11Non quod intrat in os, coinquinat hominem; sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem! ". 12Tunc accedentes discipuli dicunt ei: " Scis quia pharisaei, audito verbo, scandalizati sunt? ". 13At ille respondens ait: " Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus caelestis, eradicabitur. 14Sinite illos: caeci sunt, duces caecorum. Caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadent ". 15Respondens autem Petrus dixit ei: " Edissere nobis parabolam istam ". 16At ille dixit: " Adhuc et vos sine intellectu estis? 17Non intellegitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit et in secessum emittitur? 18Quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem. 19De corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae. 20Haec sunt, quae coinquinant hominem; non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem ". 21Et egressus inde Iesus, secessit in partes Tyri et Sidonis. 22Et ecce mulier Chananaea a finibus illis egressa clamavit dicens: " Miserere mei, Domine, fili David! Filia mea male a daemonio vexatur ". 23Qui non respondit ei verbum.Et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes: " Dimitte eam, quia clamat post nos ". 24Ipse autem respondens ait: " Non sum missus nisi ad oves, quae perierunt domus Israel ". 25At illa venit et adoravit eum dicens: " Domine, adiuva me! ". 26Qui respondens ait: " Non est bonum sumere panem filiorum et mittere catellis ". 27At illa dixit: " Etiam, Domine, nam et catelli edunt de micis, quae cadunt de mensa dominorum suorum ". 28Tunc respondens Iesus ait illi: " O mulier, magna est fides tua! Fiat tibi, sicut vis ". Et sanata est filia illius ex illa hora. 29Et cum transisset inde, Iesus venit secus mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi. 30Et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum claudos, caecos, debiles, mutos et alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius, et curavit eos, 31ita ut turba miraretur videntes mutos loquentes, debiles sanos et claudos ambulantes et caecos videntes. Et magnificabant Deum Israel. 32Iesus autem convocatis discipulis suis dixit: " Misereor turbae, quia triduo iam perseverant mecum et non habent, quod manducent; et dimittere eos ieiunos nolo, ne forte deficiant in via ". 33Et dicunt ei discipuli: " Unde nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam? ". 34Et ait illis Iesus: " Quot panes habetis? ". At illi dixerunt: " Septem et paucos pisciculos ". 35Et praecepit turbae, ut discumberet super terram; 36et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis, discipuli autem turbis. 37Et comederunt omnes et saturati sunt; et, quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas. 38Erant autem, qui manducaverant, quattuor milia hominum extra mulieres et parvulos. 39Et dimissis turbis, ascendit in naviculam et venit in fines Magadan.