1Et accesserunt ad eum pharisaei et sadducaei tentantes et rogaverunt eum, ut signum de caelo ostenderet eis. 2At ille respondens ait eis: " Facto vespere dicitis: "Serenum erit, rubicundum est enim caelum"; 3et mane: "Hodie tempestas, rutilat enim triste caelum". Faciem quidem caeli diiudicare nostis, signa autem temporum non potestis. 4Generatio mala et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae ". Et, relictis illis, abiit. 5Et cum venissent discipuli trans fretum, obliti sunt panes accipere. 6Iesus autem dixit illis: " Intuemini et cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum ". 7At illi cogitabant inter se dicentes: " Panes non accepimus!". 8Sciens autem Iesus dixit: " Quid cogitatis inter vos, modicae fidei, quia panes non habetis? 9Nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque milium hominum, et quot cophinos sumpsistis? 10Neque septem panum quattuor milium hominum, et quot sportas sumpsistis? 11Quomodo non intellegitis quia non de panibus dixi vobis? Sed cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum ". 12Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina pharisaeorum et sadducaeorum. 13Venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi et interrogabat discipulos suos dicens: " Quem dicunt homines esse Filium hominis?". 14At illi dixerunt: " Alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Ieremiam, aut unum ex prophetis ". 15Dicit illis: " Vos autem quem me esse dicitis? ". 16Respondens Simon Petrus dixit: " Tu es Christus, Filius Dei vivi ". 17Respondens autem Iesus dixit ei: " Beatus es, Simon Bariona, quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus, qui in caelis est. 18Et ego dico tibi: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et portae inferi non praevalebunt adversum eam. 19Tibi dabo claves regni caelorum; et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum in caelis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum in caelis ". 20Tunc praecepit discipulis, ut nemini dicerent quia ipse esset Christus. 21Exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere. 22Et assumens eum Petrus coepit increpare illum dicens: " Absit a te, Domine; non erit tibi hoc ". 23Qui conversus dixit Petro: " Vade post me, Satana! Scandalum es mihi, quia non sapis ea, quae Dei sunt, sed ea, quae hominum! ". 24Tunc Iesus dixit discipulis suis: " Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me. 25Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. 26Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? 27Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opus eius. 28Amen dico vobis: Sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo ".