1Et egressus Iesus de templo ibat, et accesserunt discipuli eius, ut ostenderent ei aedificationes templi; 2ipse autem respondens dixit eis: " Non videtis haec omnia? Amen dico vobis: Non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruetur ". 3Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes: " Dic nobis: Quando haec erunt, et quod signum adventus tui et consummationis saeculi? ". 4Et respondens Iesus dixit eis: " Videte, ne quis vos seducat. 5Multi enim venient in nomine meo dicentes: "Ego sum Christus", et multos seducent. 6Audituri enim estis proelia et opiniones proeliorum. Videte, ne turbemini; oportet enim fieri, sed nondum est finis. 7Consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt fames et terrae motus per loca; 8haec autem omnia initia sunt dolorum. 9Tunc tradent vos in tribulationem et occident vos, et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. 10Et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem; 11et multi pseudoprophetae surgent et seducent multos. 12Et, quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum; 13qui autem permanserit usque in finem, hic salvus erit. 14Et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet consummatio. 15Cum ergo videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intellegat: 16tunc qui in Iudaea sunt, fugiant ad montes; 17qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua; 18et, qui in agro, non revertatur tollere pallium suum. 19Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus! 20Orate autem, ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato: 21erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet. 22Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro; sed propter electos breviabuntur dies illi. 23Tunc si quis vobis dixerit: "Ecce hic Christus" aut: "Hic", nolite credere. 24Surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. 25Ecce praedixi vobis. 26Si ergo dixerint vobis: "Ecce in deserto est", nolite exire; "Ecce in penetralibus", nolite credere; 27sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidentem, ita erit adventus Filii hominis. 28Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur aquilae. 29Statim autem post tribulationem dierum illorum, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur. 30Et tunc parebit signum Filii hominis in caelo, et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute et gloria multa; 31et mittet angelos suos cum tuba magna, et congregabunt electos eius a quattuor ventis, a summis caelorum usque ad terminos eorum. 32Ab arbore autem fici discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est aestas. 33Ita et vos, cum videritis haec omnia, scitote quia prope est in ianuis. 34Amen dico vobis: Non praeteribit haec generatio, donec omnia haec fiant. 35Caelum et terra transibunt, verba vero mea non praeteribunt. 36De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli caelorum neque Filius, nisi Pater solus. 37Sicut enim dies Noe, ita erit adventus Filii hominis. 38Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo introivit in arcam Noe, 39et non cognoverunt, donec venit diluvium et tulit omnes, ita erit et adventus Filii hominis. 40Tunc duo erunt in agro: unus assumitur, et unus relinquitur; 41duae molentes in mola: una assumitur, et una relinquitur. 42Vigilate ergo, quia nescitis qua die Dominus vester venturus sit. 43Illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique et non sineret perfodi domum suam. 44Ideo et vos estote parati, quia, qua nescitis hora, Filius hominis venturus est. 45Quis putas est fidelis servus et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis cibum in tempore? 46Beatus ille servus, quem cum venerit dominus eius, invenerit sic facientem. 47Amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum. 48Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: "Moram facit dominus meus venire", 49et coeperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriis, 50veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et in hora, qua ignorat, 51et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis; illic erit fletus et stridor dentium.