1Tunc simile erit regnum cae lorum decem virginibus, quae accipientes lampades suas exierunt obviam sponso. 2Quinque autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes. 3Fatuae enim, acceptis lampadibus suis, non sumpserunt oleum secum; 4prudentes vero acceperunt oleum in vasis cum lampadibus suis. 5Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt. 6Media autem nocte clamor factus est: "Ecce sponsus! Exite obviam ei". 7Tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas. 8Fatuae autem sapientibus dixerunt: "Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur". 9Responderunt prudentes dicentes: "Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes et emite vobis". 10Dum autem irent emere, venit sponsus, et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias; et clausa est ianua. 11Novissime autem veniunt et reliquae virgines dicentes: "Domine, domine, aperi nobis". 12At ille respondens ait: "Amen dico vobis: Nescio vos". 13Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam. 14Sicut enim homo peregre proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua. 15Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem, et profectus est. Statim 16abiit, qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis et lucratus est alia quinque; 17similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo. 18Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui. 19Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum et ponit rationem cum eis. 20Et accedens, qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta dicens: "Domine, quinque talenta tradidisti mihi; ecce alia quinque superlucratus sum". 21Ait illi dominus eius: "Euge, serve bone et fidelis. Super pauca fuisti fidelis; supra multa te constituam: intra in gaudium domini tui". 22Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: "Domine, duo talenta tradidisti mihi; ecce alia duo lucratus sum". 23Ait illi dominus eius: "Euge, serve bone et fidelis. Super pauca fuisti fidelis; supra multa te constituam: intra in gaudium domini tui". 24Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: "Domine, novi te quia homo durus es: metis, ubi non seminasti, et congregas, ubi non sparsisti; 25et timens abii et abscondi talentum tuum in terra. Ecce habes, quod tuum est". 26Respondens autem dominus eius dixit ei: "Serve male et piger! Sciebas quia meto, ubi non seminavi, et congrego, ubi non sparsi? 27Oportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis, et veniens ego recepissem, quod meum est cum usura. 28Tollite itaque ab eo talentum et date ei, qui habet decem talenta: 29omni enim habenti dabitur, et abundabit; ei autem, qui non habet, et quod habet, auferetur ab eo. 30Et inutilem servum eicite in tenebras exteriores: illic erit fletus et stridor dentium". 31Cum autem venerit Filius hominis in gloria sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super thronum gloriae suae. 32Et congregabuntur ante eum omnes gentes; et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis, 33et statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris. 34Tunc dicet Rex his, qui a dextris eius erunt: "Venite, benedicti Patris mei; possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. 35Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; 36nudus, et operuistis me; infirmus, et visitastis me; in carcere eram, et venistis ad me". 37Tunc respondebunt ei iusti dicentes: "Domine, quando te vidimus esurientem et pavimus, aut sitientem et dedimus tibi potum? 38Quando autem te vidimus hospitem et collegimus, aut nudum et cooperuimus? 39Quando autem te vidimus infirmum aut in carcere et venimus ad te?". 40Et respondens Rex dicet illis: "Amen dico vobis: Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis". 41Tunc dicet et his, qui a sinistris erunt: "Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est Diabolo et angelis eius. 42Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi potum; 43hospes eram, et non collegistis me; nudus, et non operuistis me; infirmus et in carcere, et non visitastis me". 44Tunc respondebunt et ipsi dicentes: "Domine, quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi?". 45Tunc respondebit illis dicens: "Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis uni de minimis his, nec mihi fecistis". 46Et ibunt hi in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam ".