1In diebus autem illis venit Ioannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae 2et dicens: " Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum ". 3Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: Vox clamantis in deserto:Parate viam Domini,rectas facite semitas eius!" ". 4Ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis cameli et zonam pelliceam circa lumbos suos; esca autem eius erat locustae et mel silvestre. 5Tunc exibat ad eum Hierosolyma et omnis Iudaea et omnis regio circa Iordanem, 6et baptizabantur in Iordane flumine ab eo, confitentes peccata sua. 7Videns autem multos pharisaeorum et sadducaeorum venientes ad baptismum suum, dixit eis: " Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a futura ira? 8Facite ergo fructum dignum paenitentiae 9et ne velitis dicere intra vos: "Patrem habemus Abraham"; dico enim vobis quoniam potest Deus de lapidibus istis suscitare Abrahae filios. 10Iam enim securis ad radicem arborum posita est; omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, exciditur et in ignem mittitur. 11Ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam; qui autem post me venturus est, fortior me est, cuius non sum dignus calceamenta portare; ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni, 12cuius ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inexstinguibili ". 13Tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanem ad Ioannem, ut baptizaretur ab eo. 14Ioannes autem prohibebat eum dicens: " Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? ". 15Respondens autem Iesus dixit ei: " Sine modo, sic enim decet nos implere omnem iustitiam ". Tunc dimittit eum. 16Baptizatus autem Iesus, confestim ascendit de aqua; et ecce aperti sunt ei caeli, et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam et venientem super se. 17Et ecce vox de caelis dicens: "Hic est Filius meus dilectus, in quomihi complacui ".