1Verbum Domini, quod factum est ad Michaeam Morasthiten in diebus Ioatham, Achaz, Ezechiae regum Iudae, quod vidit super Samariam et Ierusalem. 2Audite, populi omnes,et attendat terra et plenitudo eius;et sit Dominus Deus vobis in testem,Dominus de templo sancto suo. 3Quia ecce Dominus egreditur de loco suoet descendet et calcabitsuper excelsa terrae; 4et liquescent montes subtus eum,et valles scindentursicut cera a facie ignis,sicut aquae, quae decurrunt in praeceps. 5In scelere Iacob omne istudet in peccatis domus Israel.Quod scelus Iacob?Nonne Samaria?Et quae excelsa Iudae?Nonne Ierusalem? 6Et ponam Samariam in acervum lapidum,in agrum, ubi plantatur vinea;et detraham in vallem lapides eiuset fundamenta eius revelabo. 7Et omnia sculptilia eius concidentur,et omnes mercedes eius comburentur igne,et omnia idola eius ponam in perditionem,quia de mercedibus meretricis congregata suntet usque ad mercedem meretricis revertentur. 8Super hoc plangam et ululabo;vadam spoliatus et nudus,faciam planctum velut thoumet luctum quasi struthionum, 9quia desperata est plaga eius,quia venit usque ad Iudam,tetigit portam populi meiusque ad Ierusalem. 10In Geth nolite annuntiare,lacrimis ne ploretis,in Bethleaphra in pulvere volutamini. 11Et transite vobis, habitatores Saphir,confusi ignominia;non sunt egressi habitatores Saanan.Planctus Betheselauferet a vobis mansionem suam. 12Profecto trement de bonohabitatores Maroth,quia descendit malum a Dominoin portam Ierusalem. 13Iungite quadrigae equos, habitatores Lachis;principium peccati est filiae Sion,quia in te inventa sunt scelera Israel. 14Propterea dabis dimissionemsuper Moresethgeth.Domus Achzib in deceptionemregibus Israel. 15Adhuc expugnatorem adducam tibi,quae habitas in Maresa;usque Odollam venietgloria Israel. 16Decalvare et tonderesuper filios deliciarum tuarum;dilata calvitium tuum sicut aquila, quoniam captivi ducti sunt ex te.