1Sed tu, Bethlehem Ephratha,parvulus in milibus Iudae,ex te mihi egredietur,qui sit dominator in Israel;et egressus eius a temporibus antiquis,a diebus aeternitatis. 2Propter hoc dabit eosusque ad tempus, in quo parturiens pariet;et reliquiae fratrum eiusconvertentur ad filios Israel. 3Et stabit et pascet in fortitudine Domini,in sublimitate nominis Domini Dei sui;et habitabunt secure, quia nunc magnus eritusque ad terminos terrae, 4et erit iste pax.Assyrius cum venerit in terram nostramet quando calcaverit in domibus nostris,suscitabimus super eum septem pastoreset octo primates hominum. 5Et pascent terram Assyriae in gladio et terram Nemrod in lanceis;et liberabit ab Assyrio,cum venerit in terram nostramet cum calcaverit in finibus nostris. 6Et erunt reliquiae Iacobin medio populorum multorumquasi ros a Dominoet quasi imbres super herbam,quae non exspectat virumet non praestolatur filios homi num. 7Et erunt reliquiae Iacob in gentibus,in medio populorum multorum,quasi leo in iumentis silvarumet quasi catulus leonis in gregibus pecorum;qui cum transierit et conculcaverit et ceperit,non est qui eruat. 8Exaltabitur manus tua super hostes tuos,et omnes inimici tui interibunt. 9"Et erit in die illa,dicit Dominus,auferam equos tuos de medio tuiet disperdam quadrigas tuas 10et perdam civitates terrae tuaeet destruam omnes munitiones tuas. 11Et auferam veneficia de manu tua,et divini non erunt in te. 12Et perire faciam sculptilia tuaet lapides tuos de medio tui,et non adorabis ultraopera manuum tuarum; 13et evellam palos tuos de medio tuiet conteram idola tua. 14Et faciam in furoreet in indignatione ultionemin omnibus gentibus,quae non audierunt ".