1Hi sunt autem sacerdotes et Levitae, qui ascenderunt cum Zorobabel filio Salathiel et Iesua: Saraia, Ieremias, Esdras, 2Amaria, Melluch, Hattus, 3Sechenias, Rehum, Meremoth, 4Addo, Genthon, Abia, 5Miamin, Maadia, Belga, 6Semeia et Ioiarib, Iedaia, 7Sallu, Amoc, Helcias, Iedaia. Isti principes sacerdotum et fratrum eorum in diebus Iesua. 8Porro Levitae: Iesua, Bennui, Cadmihel, Serebia, Iuda, Matthanias, super hymnos ipse et fratres eius; 9et Becbecia atque Hanni fratres eorum coram eis per vices suas. 10Iesua autem genuit Ioachim, et Ioachim genuit Eliasib, et Eliasib genuit Ioiada, 11et Ioiada genuit Ionathan, et Ionathan genuit Ieddua. 12In diebus autem Ioachim erant sacerdotes principes familiarum: Saraiae Maraia, Ieremiae Hanania, 13Esdrae Mosollam, Amariae Iohanan, 14Milicho Ionathan, Sebaniae Ioseph, 15Harim Edna, Meraioth Helci, 16Adaiae Zacharia, Genthon Mosollam, 17Abiae Zechri, Miamin Maadiae Phelti, 18Belgae Sammua, Semeiae Ionathan, 19Ioiarib Matthanai, Iedaiae Ozi, 20Sellai Celai, Amoc Heber, 21Helciae Hasabia, Iedaiae Nathanael. 22Levitae in diebus Eliasib et Ioiada et Iohanan et Ieddua scripti principes familiarum et sacerdotes usque ad regnurn Darii Persae. 23Filii Levi principes familiarum scripti in libro Chronicorum usque ad dies Ionathan filii Eliasib. 24Et principes Levitarum Hasabia, Serebia, Iesua, Bennui et Cadmihel et fratres eorum coram eis, ut laudarent et confiterentur iuxta praeceptum David viri Dei per vices suas; 25Matthania et Becbecia, Abdia, Mosollam, Telmon, Accub ianitores ad custodiam horreorum iuxta portas. 26Hi in diebus Ioachim filii Iesua filii Iosedec et in diebus Nehemiae ducis et Esdrae sacerdotis scribaeque. 27In dedicatione autem muri Ierusalem requisierunt Levitas de omnibus locis suis, ut adducerent eos in Ierusalem et facerent dedicationem in laetitia, in actione gratiarum et cantico et cymbalis, psalteriis et citharis. 28Congregati sunt autem cantores de campestribus circa Ierusalem et de villis Netophathitarum 29et de Bethgalgala et de regionibus Gabaa et Azmaveth, quoniam villas aedificaverunt sibi cantores in circuitu Ierusalem. 30Et mundati sunt sacerdotes et Levitae et mundaverunt populum et portas et murum. 31Ascendere autem feci principes Iudae super murum et statui duos magnos choros laudantium, quorum unus ivit ad dexteram super murum ad portam Sterquilinii. 32Et ivit post eos Osaias et media pars principum Iudae 33et Azarias, Esdras et Mosollam, 34Iudas et Beniamin et Semeia et Ieremias. 35Et de sacerdotibus cum tubis et Zacharias filius Ionathan filius Semeiae filius Matthaniae filius Michaiae filius Zacchur filius Asaph; 36et fratres eius Semeia et Azareel, Malalai, Galalai, Maai, Nathanael et Iudas et Hanani cum musicis David viri Dei; et Esdras scriba ante eos et in porta Fontis. 37Processerunt per gradus civitatis David in ascensu muri super domum David et usque ad portam Aquarum ad orientem. 38Et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso, et ego post eum, et media pars populi super murum et super turrim Furnorum et usque ad murum latissimum 39et super portam Ephraim et super portam Antiquam et super portam Piscium et turrim Hananeel et turrim Meah et usque ad portam Gregis; et steterunt in porta Custodiae. 40Steteruntque duo chori laudantium in domo Dei, et ego et dimidia pars magistratuum mecum. 41Et sacerdotes Eliachim, Maasia, Miamin, Michaia, Elioenai, Zacharia, Hanania in tubis; 42et Maasia et Semeia et Eleazar et Ozi et Iohanan et Melchia et Elam et Ezer. Et clare cecinerunt cantores et Izrahia praepositus. 43Et obtulerunt in die illa sacrificia magna et laetati sunt; Deus enim laetificaverat eos laetitia magna; sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt, et audita est laetitia Ierusalem procul. 44Praeposuerunt quoque in die illa viros super gazophylacia ad thesaurum, ad libamina et ad primitias et ad decimas, ut colligerent in ea de agris civitatum partes legitimas pro sacerdotibus et Levitis; quia laetificatus est Iuda in sacerdotibus et Levitis, qui adstiterunt 45et servierunt in ministerio Dei sui et in ministerio purificationis simul cum cantoribus et ianitoribus iuxta praeceptum David et Salomonis filii eius; 46quia in diebus David et Asaph ab exordio erant catervae cantorum et carmina laudis et actionis gratiarum Deo. 47Et omnis Israel in diebus Zorobabel et in diebus Nehemiae dabant partes cantoribus et ianitoribus per dies singulos partem suam et partes consecrabant Levitis, et Levitae consecrabant filiis Aaron.