1Postquam autem aedificatus est murus, et posui valvas et recen sui ianitores et cantores et Levitas, 2praeposui Hanani fratrem meum et Hananiam principem arcis supra Ierusalem - ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur - 3et dixi eis: " Non aperiantur portae Ierusalem usque ad calorem solis. Dum adhuc calor permanet, claudantur portae et oppilentur; et ponant custodes de habitatoribus Ierusalem, singulos per vices suas et unumquemque contra domum suam ". 4Civitas autem erat lata nimis et grandis, et populus parvus in medio eius, et non erant domus aedificatae. 5Deus autem meus dedit in corde meo, et congregavi optimates et magistratus et vulgus, ut recenserem eos; et inveni librum census eorum, qui ascenderant primum, et inventum est scriptum in eo: 6Isti filii provinciae, qui ascenderunt de captivitate migrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis, et reversi sunt in Ierusalem et in Iudaeam unusquisque in civitatem suam. 7Qui venerunt cum Zorobabel, Iesua, Nehemias, Azarias, Raamias, Nahamani, Mardochaeus, Belsan, Mespharath, Beguai, Nahum, Baana.Numerus virorum populi Israel: 8filii Pharos duo milia centum septuaginta duo; 9filii Saphatia trecenti septuaginta duo; 10filii Area sescenti quinquaginta duo; 11filii Phahathmoab, hi sunt filii Iesua et Ioab, duo milia octingenti decem et octo; 12filii Elam mille ducenti quinquaginta quattuor; 13filii Zethua octingenti quadraginta quinque; 14filii Zachai septingenti sexaginta; 15filii Bennui sescenti quadraginta octo; 16filii Bebai sescenti viginti octo; 17filii Azgad duo milia trecenti viginti duo; 18filii Adonicam sescenti sexaginta septem; 19filii Beguai duo milia sexaginta septem; 20filii Adin sescenti quinquaginta quinque; 21filii Ater, qui erant ex Ezechia, nonaginta octo; 22filii Hasum trecenti viginti octo; 23filii Besai trecenti viginti quattuor; 24filii Hareph centum duodecim; 25filii Gabaon nonaginta quinque; 26filii Bethlehem et Netopha centum octoginta octo; 27viri Anathoth centum viginti octo; 28viri Bethazmaveth quadraginta duo; 29viri Cariathiarim, Cephira et Beroth septingenti quadraginta tres; 30viri Rama et Gabaa sescenti viginti unus; 31viri Machmas centum viginti duo; 32viri Bethel et Hai centum viginti tres; 33viri Nabo alterius quinquaginta duo; 34viri Elam alterius mille ducenti quinquaginta quattuor; 35filii Harim trecenti viginti; 36filii Iericho trecenti quadraginta quinque; 37filii Lod, Hadid et Ono septingenti viginti unus; 38filii Senaa tria milia nongenti triginta. 39Sacerdotes: filii Iedaia de domo Iesua nongenti septuaginta tres; 40filii Emmer mille quinquaginta duo; 41filii Phassur mille ducenti quadraginta septem; 42filii Harim mille decem et septem. 43Levitae: filii Iesua, hi sunt filii Cadmihel, Bennui et Odoviae, septuaginta quattuor. 44Cantores: filii Asaph centum quadraginta octo. 45Ianitores: filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatita, filii Sobai, centum triginta octo. 46Oblati: filii Siha, filii Hasupha, filii Tabbaoth, 47filii Ceros, filii Siaa, filii Phadon, 48filii Lebana, filii Hagaba, filii Selmai, 49filii Hanan, filii Giddel, filii Gaher, 50filii Raaia, filii Rasin, filii Necoda, 51filii Gazam, filii Oza, filii Phasea, 52filii Besai, filii Meunitarum, filii Nephusorum, 53filii Bacbuc, filii Hacupha, filii Harhur, 54filii Basluth, filii Mahida, filii Harsa, 55filii Bercos, filii Sisara, filii Thema, 56filii Nasia, filii Hatipha. 57Filii servorum Salomonis: filii Sotai, filii Sophereth, filii Pheruda, 58filii Iaala, filii Darcon, filii Giddel, 59filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth Hassebaim, filii Amon. 60Omnes oblati et filii servorum Salomonis trecenti nonaginta duo. 61Hi sunt autem, qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub, Addon et Emmer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum, utrum ex Israel essent: 62filii Dalaia, filii Thobia, filii Necoda sescenti quadraginta duo. 63Et de sacerdotibus: filii Hobia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis uxorem et vocatus est nomine eorum. 64Hi quaesierunt tabulas genealogiae suae et non invenerunt; et eiecti sunt de sacerdotio; 65dixitque praepositus eis, ut non manducarent de sanctificatis sanctuarii, donec staret sacerdos pro Urim et Tummim. 66Omnis multitudo simul quadraginta duo milia trecenti sexaginta, 67absque servis et ancillis eorum, qui erant septem milia trecenti triginta septem; insuper et cantores et cantatrices ducenti quadraginta quinque. 68Equi eorum septingenti triginta sex, muli eorum ducenti quadraginta quinque, 69cameli eorum quadringenti triginta quinque, asini sex milia septingenti viginti. 70Nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus: praepositus dedit in thesaurum auri drachmas mille, phialas quinquaginta, tunicas sacerdotales quingentas triginta; 71et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis auri drachmas viginti milia et argenti minas duo milia ducentas. 72Et quod dedit reliquus populus, auri drachmas viginti milia et argenti minas duo milia et tunicas sacerdotales sexaginta septem. Habitaverunt autem ibi sacerdotes et Levitae; ianitores autem et cantores et quidam de populo et oblati et omnis Israel habitaverunt in civitatibus suis.Et venerat mensis septimus; filii autem Israel erant in civitatibus suis.