1Igitur vociferans omnis tur ba flevit nocte illa, 2et mur murati sunt contra Moysen et Aaron cuncti filii Israel dicentes: " Utinam mortui essemus in Aegypto vel in hac vasta solitudine! 3Cur inducit nos Dominus in terram istam, ut cadamus gladio, et uxores ac liberi nostri ducantur captivi? Nonne melius est reverti in Aegyptum? ". 4Dixeruntque alter ad alterum: " Constituamus nobis ducem et revertamur in Aegyptum! ". 5Quo audito, Moyses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni congregatione filiorum Israel. 6At vero Iosue filius Nun et Chaleb filius Iephonne, qui et ipsi lustraverant terram, sciderunt vestimenta sua 7et ad omnem congregationem filiorum Israel locuti sunt: " Terra, quam circuivimus, valde bona est. 8Si propitius fuerit Dominus, inducet nos in eam et tradet humum lacte et melle manantem. 9Nolite rebelles esse contra Dominum neque timeatis populum terrae huius, quia sicut panem ita eos possumus devorare. Recessit ab eis omne praesidium; Dominus nobiscum est, nolite metuere ". 10Cumque clamaret omnis congregatio et lapidibus eos vellet opprimere, apparuit gloria Domini super tabernaculum conventus cunctis filiis Israel, 11et dixit Dominus ad Moysen: " Usquequo detrahet mihi populus iste? Quousque non credent mihi in omnibus signis, quae feci coram eis? 12Feriam igitur eos pestilentia atque consumam; te autem faciam in gentem magnam et fortiorem quam haec est ". 13Et ait Moyses ad Dominum: ? Audient Aegyptii, de quorum medio eduxisti populum istum in virtute tua, 14et dicent ad habitatores terrae huius, quia audierunt quod tu, Domine, in populo isto sis et facie videaris ad faciem, et nubes tua protegat illos, et in columna nubis praecedas eos per diem et in columna ignis per noctem. 15Et occidisti hunc populum quasi unum hominem, et dicent gentes, quae audierunt auditum tuum: 16"Non poterat Dominus introducere populum in terram, pro qua iuraverat, idcirco occidit eos in solitudine!". 17Magnificetur ergo fortitudo Domini, sicut iurasti dicens: 18"Dominus patiens et multae misericordiae, auferens iniquitatem et scelera nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem". 19Dimitte obsecro peccatum populi huius secundum magnitudinem misericordiae tuae, sicut propitius fuisti populo huic de Aegypto usque ad locum istum ". 20Dixitque Dominus: " Dimisi iuxta verbum tuum. 21Vivo ego, et implebit gloria Domini universam terram! 22Attamen omnes homines, qui viderunt maiestatem meam et signa, quae feci in Aegypto et in solitudine, et tentaverunt me iam per decem vices nec oboedierunt voci meae, 23non videbunt terram, pro qua iuravi patribus eorum; nec quisquam ex illis, qui detraxit mihi, intuebitur eam. 24Servum meum Chaleb, qui plenus alio spiritu secutus est me, inducam in terram hanc, quam circuivit, et semen eius possidebit eam. 25Quoniam Amalecites et Chananaeus habitant in vallibus, cras movete castra et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri ". 26Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens: 27" Usquequo congregatio haec pessima murmurat contra me? Querelas filiorum Israel audivi. 28Dic ergo eis: Vivo ego, ait Dominus, sicut locuti estis, audiente me, sic faciam vobis! 29In solitudine hac iacebunt cadavera vestra. Omnes, qui numerati estis a viginti annis et supra et murmurastis contra me, 30non intrabitis terram, super quam levavi manum meam, ut habitare vos facerem, praeter Chaleb filium Iephonne et Iosue filium Nun. 31Parvulos autem vestros, de quibus dixistis quod praedae hostibus forent, introducam, ut videant terram, quae vobis displicuit. 32Vestra cadavera iacebunt in solitudine hac; 33filii vestri erunt pastores in deserto annis quadraginta et portabunt fornicationem vestram, donec consumantur cadavera vestra in deserto. 34Iuxta numerum quadraginta dierum, quibus considerastis terram ­ annus pro die imputabitur ­ quadraginta annis portabitis iniquitates vestras et scietis ultionem meam. 35Ego Dominus locutus sum, ita faciam omni congregationi huic pessimae, quae consurrexit adversum me: in solitudine hac deficiet et morietur ". 36Igitur omnes viri, quos miserat Moyses ad contemplandam terram et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem congregationem detrahentes terrae quod esset mala, 37mortui sunt atque percussi in conspectu Domini. 38Iosue autem filius Nun et Chaleb filius Iephonne vixerunt ex omnibus, qui perrexerant ad considerandam terram. 39Locutusque est Moyses universa verba haec ad omnes filios Israel, et luxit populus nimis. 40Et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis atque dixerunt: " Parati sumus ascendere ad locum, de quo Dominus locutus est, quia peccavimus ". 41Quibus Moyses: " Cur, inquit, transgredimini verbum Domini, quod vobis non cedet in prosperum? 42Nolite ascendere, non enim est Dominus vobiscum, ne corruatis coram inimicis vestris! 43Amalecites et Chananaeus ante vos sunt, quorum gladio corruetis, eo quod nolueritis acquiescere Domino, nec erit Dominus vobiscum ". 44At illi contenebrati ascenderunt in verticem montis; arca autem foederis Domini et Moyses non recesserunt de castris. 45Descenditque Amalecites et Chananaeus, qui habitabat in monte, et percutiens eos atque concidens persecutus est eos usque Horma.