1Locutus est Dominus ad Moysen dicens: 2" Loquere ad filios Israel et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram habitationis vestrae, quam ego dabo vobis, 3et feceritis oblationem Domino in holocaustum aut victimam vota solventes vel sponte offerentes munera aut in sollemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino de bobus sive de ovibus, 4offeret, quicumque immolaverit victimam, sacrificium similae decimam partem ephi conspersae oleo, quod mensuram habebit quartam partem hin, 5et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae dabit in holocaustum sive in victimam per agnos singulos. 6Per arietes erit sacrificium similae duarum decimarum, quae conspersa sit oleo tertiae partis hin; 7et vinum ad libamentum tertiae partis eiusdem mensurae offeret in odorem suavitatis Domino. 8Quando vero de bobus feceris holocaustum aut hostiam, ut impleas votum vel pacificas victimas, 9dabis per singulos boves similae tres decimas conspersae oleo, quod habeat medium mensurae hin, 10et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae in oblationem suavissimi odoris Domino. 11Sic facies per singulos boves et arietes et agnos et capras. 12Secundum numerum victimarum quas offeretis, ita facietis singulis secundum numerum earum. 13Omnis indigena eodem ritu offeret sacrificium ignis in odorem suavitatis Domino. 14Et omnis peregrinus, qui habitat vobiscum vel qui commoratur in medio vestri in omnibus generationibus vestris, offeret sacrificium ignis in odorem suavitatis Domino eodem modo sicut et vos. 15Unum praeceptum erit tam vobis quam advenis pro omnibus generationibus vestris coram Domino. 16Una lex erit atque unum iudicium tam vobis quam advenis, qui vobiscum commorantur ". 17Locutus est Dominus ad Moysen dicens: 18" Loquere filiis Israel et dices ad eos: Cum veneritis in terram, quam dabo vobis, 19et comederitis de panibus regionis illius, separabitis donaria Domino 20de pulmento placentam. Sicut de areis donaria separatis, 21ita et de pulmentis dabitis ea Domino. 22Quod si per ignorantiam praeterieritis quidquam horum, quae locutus est Dominus ad Moysen 23et mandavit per eum ad vos a die, qua coepit iubere et ultra ad generationes vestras, 24si longe ab oculis congregationis, offeret congregatio vitulum de armento, holocaustum in odorem placabilem Domino et oblationem ac liba eius, ut caeremoniae postulant, hircumque pro peccato. 25Et expiabit sacerdos pro omni congregatione filiorum Israel, et dimittetur eis, quoniam non sponte peccaverunt, nihilominus offerentes sacrificium ignis Domino pro se et pro peccato atque errore suo. 26Et dimittetur universae plebi filiorum Israel et advenis, qui peregrinantur inter eos, quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam. 27Quod si anima una nesciens peccaverit, offeret capram anniculam pro peccato suo. 28Et expiabit pro ea sacerdos, quod inscia peccaverit coram Domino; expiabit pro ea, et dimittetur illi. 29Tam indigenis quam advenis una lex erit omnium, qui peccaverint ignorantes. 30Anima vero, quae per superbiam aliquid commiserit, sive civis sit ille sive peregrinus, quoniam adversus Dominum rebellis fuit, peribit de populo suo. 31Verbum enim Domini contempsit et praeceptum illius fecit irritum; idcirco delebitur et portabit iniquitatem suam ". 32Factum est autem, cum essent filii Israel in solitudine et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati, 33obtulerunt eum Moysi et Aaron et universae congregationi, 34qui recluserunt eum in carcerem nescientes quid super eo facere deberent. 35Dixitque Dominus ad Moysen: " Morte moriatur homo iste; obruat eum lapidibus omnis turba extra castra ". 36Cumque eduxissent eum foras, obruerunt lapidibus; et mortuus est, sicut praeceperat Dominus. 37Dixit quoque Dominus ad Moysen: 38" Loquere filiis Israel et dices ad eos, ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum ponentes in eis vittas hyacinthinas. 39Quas cum videbitis, recordabimini omnium mandatorum Domini eaque facietis nec sequamini cogitationes vestras et oculos per res varias fornicantes, 40sed magis memores omnium praeceptorum meorum faciatis ea sitisque sancti Deo vestro. 41Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut essem Deus vester. Ego Dominus Deus vester ".