1Accesserunt autem filiae Sal phaad filii Hepher filii Ga laad filii Machir filii Manasse, e cognationibus Manasse, qui fuit filius Ioseph, quarum sunt nomina: Maala et Noa et Hegla et Melcha et Thersa. 2Steteruntque coram Moyse et Eleazaro sacerdote et principibus et cuncta congregatione ad ostium tabernaculi conventus atque dixerunt: 3" Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, quae concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est; hic non habuit mares filios. 4Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium? Date nobis possessionem inter fratres patris nostri ". 5Rettulitque Moyses causam earum ad iudicium Domini, 6qui dixit ad eum: 7" Iustam rem postulant filiae Salphaad. Da eis possessionem inter fratres patris sui, et ei in hereditatem succedant. 8Ad filios autem Israel loqueris haec: Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam eius transibit hereditas; 9si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos. 10Quod si et fratres non fuerint, dabitis hereditatem fratribus patris eius. 11Sin autem nec patruos habuerit, dabitur hereditas illi, qui ei proximus est e cognatione sua; possidebitque eam. Eritque hoc filiis Israel sanctum lege perpetua, sicut praecepit Dominus Moysi ". 12Dixit quoque Dominus ad Moysen: " Ascende in montem istum Abarim et contemplare inde terram, quam daturus sum filiis Israel. 13Cumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron, 14quia offendistis me in deserto Sin in contradictione congregationis, nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas ". Hae sunt aquae Meribathcades deserti Sin. 15Cui respondit Moyses: 16" Provideat Dominus, Deus spirituum omnis carnis, hominem, qui sit super congregationem hanc 17et possit exire et intrare ante eos et educere eos vel introducere, ne sit populus Domini sicut oves absque pastore ". 18Dixitque Dominus ad eum: " Tolle Iosue filium Nun, virum in quo est spiritus; et pone manum tuam super eum, 19quem statues coram Eleazaro sacerdote et omni congregatione et dabis ei praecepta, cunctis videntibus, 20et partem gloriae tuae, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israel. 21Stabit coram Eleazaro sacerdote, qui pro eo iudicium Urim consulet Dominum. Ad verbum eius egredietur et ingredietur ipse et omnes filii Israel cum eo, cuncta congregatio ". 22Fecit Moyses, ut praeceperat Dominus. Cumque tulisset Iosue, statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi; 23et, impositis capiti eius manibus, constituit eum, sicut mandaverat Dominus per manum Moysi.