1Mensis etiam septimi prima die conventus sanctus erit vo bis; omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum. 2Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino: vitulum de armento unum, arietem unum et agnos anniculos immaculatos septem; 3et in oblationibus eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulum, duas decimas per arietem, 4unam decimam per agnum, qui simul sunt agni septem; 5et hircum pro peccato, qui offertur in expiationem vestram, 6praeter holocaustum calendarum cum oblatione et holocaustum sempiternum cum oblatione et libationibus solitis in odorem suavissimum, sacrificium ignis Domino. 7Decima quoque die mensis huius septimi erit vobis conventus sanctus, et affligetis animas vestras; omne opus servile non facietis. 8Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum: vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem; 9et in oblatione eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulum, duas decimas per arietem, 10decimam unam per agnos singulos, qui sunt simul septem agni; 11et hircum pro peccato, absque his, quae offerri pro delicto solent in expiationem et holocaustum sempiternum cum oblatione et libaminibus eorum. 12Quinta decima vero die mensis septimi conventus sanctus erit; omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis sollemnitatem Domino septem diebus 13offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino: vitulos de armento tredecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim; 14et in oblatione eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos, qui sunt simul vituli tredecim, et duas decimas arieti uno, id est simul arietibus duobus, 15et decimam unam agnis singulis, qui sunt simul agni quattuordecim; 16et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et oblatione et libamine eius. 17In die altero offeretis vitulos de armento duodecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim; 18oblationemque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos iuxta numerum eorum rite celebrabitis, 19et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno oblationeque et libamine eorum. 20Die tertio offeretis vitulos undecim, arietes duos, agnos anniculos imma culatos quattuordecim, 21oblationem et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos iuxta numerum eorum rite celebrabitis, 22et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno oblationeque et libamine eius. 23Die quarto offeretis vitulos decem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim, 24oblationem et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos iuxta numerum eorum rite celebrabitis, 25et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno, oblatione eius et libamine. 26Die quinto offeretis vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim, 27oblationem et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos iuxta numerum eorum rite celebrabitis, 28et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno, oblatione eius et libamine. 29Die sexto offeretis vitulos octo, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim, 30oblationem et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos iuxta numerum eorum rite celebrabitis, 31et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno, oblatione eius et libamine. 32Die septimo offeretis vitulos septem et arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim, 33oblationem et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos iuxta numerum eorum rite celebrabitis, 34et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno, oblatione eius et libamine. 35Die octavo erit conventus sollemnis, omne opus servile non facietis 36offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino: vitulum unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem, 37oblationem et libamina singulorum per vitulum et arietem et agnos iuxta numerum eorum rite celebrabitis, 38et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno, oblatione eius et libamine. 39Haec offeretis Domino in sollemnitatibus vestris, praeter vota et oblationes spontaneas in holocaustis, in oblationibus, in libaminibus et in hostiis pacificis ".