1Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 2" Ulciscere filios Israel de Madianitis et sic colligeris ad populum tuum ". 3Statimque Moyses: " Armate, inquit, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis. 4Mille viri de singulis tribubus eligantur ex Israel, qui mittantur ad bellum ". 5Dederuntque millenos de singulis tribubus, id est duodecim milia expeditorum ad pugnam, 6quos misit Moyses cum Phinees filio Eleazari sacerdotis. Vasa quoque sancta et tubas ad clangendum tradidit ei. 7Cumque pugnassent contra Madianitas, sicut praeceperat Dominus Moysi, omnes mares occiderunt 8et reges eorum Evi et Recem et Sur et Hur et Rebe, quinque principes gentis, Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio; 9ceperuntque mulieres eorum et parvulos. Omniaque pecora et cunctam supellectilem, quidquid habere potuerant, depopulati sunt: 10tam urbes quam viculos et castra flamma consumpsit; 11et tulerunt praedam et universa, quae ceperant, tam ex hominibus quam ex iumentis, 12et adduxerunt captivos, spolia et praedam ad Moysen et Eleazarum sacerdotem et ad omnem congregationem filiorum Israel ad castra in campestribus Moab iuxta Iordanem contra Iericho. 13Egressi sunt autem Moyses et Eleazar sacerdos et omnes principes synagogae in occursum eorum extra castra. 14Iratusque Moyses principibus exercitus, tribunis et centurionibus, qui venerant de bello, 15ait: " Cur omnes feminas reservastis? 16Nonne istae sunt, quae deceperunt filios Israel ad suggestionem Balaam et praevaricari vos fecerunt in Dominum super peccato Phegor, unde et percussus est populus Domini? 17Ergo cunctos interficite parvulos generis masculini et omnes mulieres, quae noverunt viros in coitu, iugulate; 18puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis. 19Et vos manete extra castra septem diebus; qui occiderit hominem vel occisum tetigerit, lustrabitur die tertio et septimo, vos et captivi vestri. 20Et de omni praeda, sive vestimentum fuerit sive aliquid in utensilia praeparatum de caprarum pellibus et pilis et ligno, lustrabitis ". 21Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus, qui pugnaverant, sic locutus est: " Hoc est praeceptum legis, quod mandavit Dominus Moysi: 22Aurum et argentum et aes et ferrum et stannum et plumbum, 23omne, quod potest transire per flammas, igne purgabitur; quidquid autem ignem non potest sustinere, aqua expiationis sanctificabitur. 24Et lavabitis vestimenta vestra die septimo, et purificati postea castra intrabitis ". 25Dixit quoque Dominus ad Moysen: 26" Tollite summam eorum, quae capta sunt, ab homine usque ad pecus, tu et Eleazar sacerdos et principes familiarum; 27dividesque ex aequo praedam inter eos, qui pugnaverunt egressique sunt ad bellum, et inter omnem congregationem. 28Et separabis partem Domino ab his, qui pugnaverunt et fuerunt in bello, unam animam de quingentis tam ex hominibus quam ex bobus et asinis et ovibus 29et dabis eam Eleazaro sacerdoti, quia praelibatio Domini sunt. 30Ex media quoque parte filiorum Israel accipies quinquagesimum caput hominum et boum et asinorum et ovium cunctorum animantium et dabis ea Levitis, qui excubant in custodiis habitaculi Domini ". 31Feceruntque Moyses et Eleazar sacerdos, sicut praeceperat Dominus. 32Fuit autem praeda, quae supererat, quam exercitus ceperat, ovium sescenta septuaginta quinque milia, 33boum septuaginta duo milia, 34asinorum sexaginta milia et mille, 35animae hominum sexus feminei, quae non cognoverant viros, triginta duo milia. 36Dataque est media pars his, qui in proelio fuerant, ovium trecenta triginta septem milia quingentae, 37e quibus in partem Domini supputatae sunt oves sescentae septuaginta quinque, 38et de bobus triginta sex milibus, boves septuaginta et duo, 39de asinis triginta milibus quingentis, asini sexaginta unus, 40de animabus hominum sedecim milibus, cesserunt in partem Domini triginta duae animae. 41Tradiditque Moyses tributum praelibationis Domini Eleazaro sacerdoti, sicut fuerat ei imperatum. 42Ex media vero parte filiorum Israel, quam separaverat a parte eorum, qui in proelio fuerant, 43de hac media parte, quae contigerat congregationi, id est de ovibus trecentis triginta septem milibus quingentis 44et de bobus triginta sex milibus 45et de asinis triginta milibus quingentis 46et de hominibus sedecim milibus, 47tulit Moyses quinquagesimum caput et dedit Levitis, qui excubabant in habitaculo Domini, sicut praeceperat Dominus. 48Cumque accessissent principes exercitus ad Moysen, tribuni centurionesque, dixerunt: 49" Nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum, quos habuimus sub manu nostra, et ne unus quidem defuit. 50Ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli, quod auri potuimus invenire, periscelidas et armillas, anulos et inaures ac muraenulas, ad placandum pro nobis Dominum ". 51Susceperuntque Moyses et Eleazar sacerdos aurum in diversis speciebus; 52omne aurum, quod elevaverunt Domino, pondo sedecim milia septingentos quinquaginta siclos, a tribunis et centurionibus. 53Unusquisque enim, quod in praeda rapuerat, suum erat. 54Et susceptum intulerunt in tabernaculum conventus in monumentum filiorum Israel coram Domino.