1De cetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vobis scribe re mihi quidem non pigrum, vobis autem securum. 2Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem! 3Nos enim sumus circumcisio, qui Spiritu Dei servimus et gloriamur in Christo Iesu et non in carne fiduciam habentes, 4quamquam ego habeam confidentiam et in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis: 5circumcisus octava die, ex genere Israel, de tribu Beniamin, Hebraeus ex Hebraeis, secundum legem pharisaeus, 6secundum aemulationem persequens ecclesiam, secundum iustitiam, quae in lege est, conversatus sine querela. 7Sed, quae mihi erant lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimentum. 8Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentiam scientiae Christi Iesu Domini mei, propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam 9et inveniar in illo non habens meam iustitiam, quae ex lege est, sed illam, quae per fidem est Christi, quae ex Deo est iustitia in fide; 10ad cognoscendum illum et virtutem resurrectionis eius et communionem passionum illius, conformans me morti eius, 11si quo modo occurram ad resurrectionem, quae est ex mortuis. 12Non quod iam acceperim aut iam perfectus sim; persequor autem si umquam comprehendam, sicut et comprehensus sum a Christo Iesu. 13Fratres, ego me non arbitror comprehendisse; unum autem: quae quidem retro sunt, obliviscens, ad ea vero, quae ante sunt, extendens me 14ad destinatum persequor, ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu. 15Quicumque ergo perfecti, hoc sentiamus; et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit; 16verumtamen, ad quod pervenimus, in eodem ambulemus. 17Coimitatores mei estote, fratres, et observate eos, qui ita ambulant, sicut habetis formam nos. 18Multi enim ambulant, quos saepe dicebam vobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi, 19quorum finis interitus, quorum deus venter et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. 20Noster enim municipatus in caelis est, unde etiam salvatorem exspectamus Dominum Iesum Christum, 21qui transfigurabit corpus humilitatis nostrae, ut illud conforme faciat corpori gloriae suae secundum operationem, qua possit etiam subicere sibi omnia.