1Parabolae Salomonis.Filius sapiens laetificat pa trem,filius vero stultus maestitia est matris suae. 2Nil proderunt thesauri impietatis,iustitia vero liberabit a morte. 3Non affliget Dominus fame animam iustiet cupiditatem impiorum subvertet. 4Egestatem operata est manus remissa,manus autem fortium divitias parat. 5Qui congregat in messe, filius sapiens est;qui autem stertit aestate, filius confusionis. 6Benedictiones Domini super caput iusti,os autem impiorum operit violentiam. 7Memoria iusti in benedictione erit,et nomen impiorum putrescet. 8Sapiens corde praecepta suscipit,et stultus labiis corruet. 9Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter;qui autem depravat vias suas, manifestus erit. 10Qui annuit oculo, dabit dolorem,et stultus labiis corruet. 11Vena vitae os iusti,et os impiorum operit violentiam. 12Odium suscitat rixas,et universa delicta operit caritas. 13In labiis sapientis invenitur sapientia,et virga in dorso eius, qui indiget corde. 14Sapientes recondunt scientiam,os autem stulti ruinae proximum est. 15Substantia divitis urbs fortitudinis eius,ruina pauperum egestas eorum. 16Opus iusti ad vitam,fructus autem impii ad peccatum. 17Graditur ad vitam, qui custodit disciplinam;qui autem increpationes relinquit, errat. 18Abscondunt odium labia mendacia;qui profert contumeliam, insipiens est. 19In multiloquio non deerit peccatum;qui autem moderatur labia sua, prudentissimus est. 20Argentum electum lingua iusti,cor autem impiorum pro nihilo. 21Labia iusti erudiunt plurimos;qui autem indocti sunt, in cordis egestate morientur. 22Benedictio Domini divites facit,nec addet ei labor quidquam. 23Quasi per risum stultus operatur scelus,sapientia autem est viro prudentiae. 24Quod timet impius, veniet super eum;desiderium suum iustis dabitur. 25Quasi tempestas transiens non erit impius,iustus autem quasi fundamentum sempiternum. 26Sicut acetum dentibus et fumus oculis,sic piger his, qui miserunt eum. 27Timor Domini apponet dies,et anni impiorum breviabuntur. 28Exspectatio iustorum laetitia,spes autem impiorum peribit. 29Fortitudo simplici via Dominiet ruina his, qui operantur malum. 30Iustus in aeternum non commovebitur,impii autem non habitabunt super terram. 31Os iusti germinabit sapientiam,lingua prava abscindetur. 32Labia iusti considerant placita,et os impiorum perversa.