1Filius sapiens disciplina patris;qui autem illusor est, non audit, cum arguitur. 2De fructu oris sui homo satiabitur bonis,anima autem praevaricatorum violentia. 3Qui custodit os suum, custodit animam suam;qui autem incautus est eloquio, ruina est ei. 4Vult et non habet piger,anima autem operantium impinguabitur. 5Verbum mendax iustus detestabitur,impius autem confundit et dehonestat. 6Iustitia custodit innocentem in via,impietas autem peccatorem supplantat. 7Est qui quasi dives habetur, cum nihil habeat;et est qui quasi pauper, cum in multis divitiis sit. 8Redemptio animae viri divitiae suae;qui autem pauper est, increpationem non sustinet. 9Lux iustorum laetificat,lucerna autem impiorum exstinguetur. 10Inter superbos tantum iurgia sunt,et apud humiles sapientia. 11Substantia festinata minuetur;qui autem colligit manu, multiplicat. 12Spes, quae differtur, affligit animam,lignum vitae desiderium veniens. 13Qui contemnit verbum, ipse se obligat;qui autem timet praeceptum, retribuetur ei. 14Lex sapientis fons vitae,ut declinet a laqueis mortis. 15Intellegentia bona dabit gratiam,in itinere infidelium vorago. 16Omnis astutus agit cum consilio;qui autem fatuus est, aperit stultitiam. 17Nuntius impius cadet in malum,legatus autem fidelis sanitas. 18Egestas et ignominia ei, qui deserit disciplinam;qui autem acquiescit arguenti, glorificabitur. 19Desiderium, si compleatur, delectat animam;detestantur stulti fugere mala. 20Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit;amicus stultorum malus efficietur. 21Peccatores persequitur malum,et iustis retribuentur bona. 22Bonus relinquit heredes filios et nepotes;et custoditur iusto substantia peccatoris. 23Multi cibi in novalibus pauperum,et est qui perit, deficiente iudicio. 24Qui parcit virgae, odit filium suum;qui autem diligit illum, instanter erudit. 25Iustus comedit et replet animam suam,venter autem impiorum insaturabilis.