1Melior est buccella sicca cum pacequam domus plena victimis cum iurgio. 2Servus sapiens dominabitur filiis inhonestiset inter fratres hereditatem dividet. 3Sicut igne probatur argentum et aurum camino,ita corda probat Dominus. 4Malus oboedit labio iniquo,et fallax obtemperat linguae mendaci. 5Qui despicit pauperem, exprobrat Factori eius;et, qui in ruina laetatur alterius, non erit impunitus. 6Corona senum filii filiorum,et gloria filiorum patres eorum. 7Non decent stultum verba composita,nec principem labium mentiens. 8Gemma gratissima munus in oculis domini eius;quocumque se verterit, prospere aget. 9Qui celat delictum, quaerit amicitias;qui sermone repetit, separat foederatos. 10Plus proficit correptio apud prudentemquam centum plagae apud stultum. 11Semper iurgia quaerit malus;angelus autem crudelis mittetur contra eum. 12Expedit magis ursae occurrere, raptis fetibus,quam fatuo confidenti in stultitia sua. 13Qui reddit mala pro bonis,non recedet malum de domo eius. 14Aquarum proruptio initium est iurgiorum;et, antequam exacerbetur contentio, desere. 15Qui iustificat impium et qui condemnat iustum,abominabilis est uterque apud Dominum. 16Ad quid pretium in manu stulti?Ad emendam sapientiam, cum careat corde? 17Omni tempore diligit, qui amicus est,et frater ad angustiam natus est. 18Stultus homo iungit manus,cum spoponderit pro amico suo. 19Qui diligit delictum, diligit rixas;et, qui exaltat ostium, quaerit effracturam. 20Qui perversi cordis est, non inveniet bonum;et, qui vertit linguam, incidet in malum. 21Qui generat stultum, maerorem generat sibi,sed nec pater in fatuo laetabitur. 22Animus gaudens aetatem floridam facit,spiritus tristis exsiccat ossa. 23Munera de sinu impius accipit,ut pervertat semitas iudicii. 24In facie prudentis lucet sapientia,oculi stultorum in finibus terrae. 25Ira patris filius stultuset dolor matris, quae genuit eum. 26Non est bonum multam inferre iustonec percutere principem contra rectitudinem. 27Qui moderatur sermones suos, novit scientiam,et lenis spiritu est vir prudens. 28Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabituret, si compresserit labia sua, intellegens.