1Fili mi, si susceperis sermones meoset mandata mea absconderis penes te, 2intendens ad sapientiam aurem tuam,inclinans cor tuum ad cognoscendam prudentiam; 3si enim sapientiam invocaveriset dederis vocem tuam prudentiae, 4si quaesieris eam quasi pecuniamet sicut thesauros conquisieris illam, 5tunc intelleges timorem Dominiet scientiam Dei invenies. 6Quia Dominus dat sapientiam,et ex ore eius scientia et prudentia. 7Thesaurizabit rectis sollertiamet clipeus erit gradientibus simpliciter 8servans semitas iustitiaeet vias sanctorum custodiens. 9Tunc intelleges iustitiam et iudiciumet aequitatem et omnem semitam bonam, 10quia intrabit sapientia cor tuum,et scientia animae tuae placebit. 11Consilium custodiet te,et prudentia servabit te, 12ut eruaris a via malaet ab homine, qui perversa loquitur; 13qui relinquunt iter rectum,ut ambulent per vias tenebrosas; 14qui laetantur, cum malefecerint,et exsultant in rebus pessimis: 15quorum viae perversae sunt,et pravi gressus eorum. 16Ut eruaris a muliere alienaet ab extranea, quae mollit sermones suos 17et relinquit ducem pubertatis suaeet pacti Dei sui oblita est. 18Inclinata est enim ad mortem domus eius,et ad inferos semitae ipsius; 19omnes, qui ingrediuntur ad eam, non revertenturnec apprehendent semitas vitae. 20Ut ambules in via bonorumet calles iustorum custodias: 21qui enim recti sunt, habitabunt in terra,et simplices permanebunt in ea; 22impii vero de terra perdentur,et, qui inique agunt, auferentur ex ea.