1Sicut rivi aquarum cor regis in manu Domini:quocumque voluerit, inclinabit illud. 2Omnis via viri recta sibi videtur;appendit autem corda Dominus. 3Facere misericordiam et iudiciummagis placet Domino quam victimae. 4Exaltatio oculorum et dilatatio cordis,lucerna impiorum: peccatum. 5Cogitationes sollertis semper in abundantiam;omnis autem festinus semper in egestate est. 6Qui congregat thesauros lingua mendacii,vento impingetur ad laqueos mortis. 7Violentia impiorum detrahet eos,quia noluerunt facere iudicium. 8Perversa via viri aliena est;qui autem mundus est, rectum opus eius. 9Melius est sedere in angulo domatisquam cum muliere litigiosa et in domo communi. 10Anima impii desiderat malum;non miserebitur proximo suo. 11Multato derisore sapientior erit parvulus;et, si instruatur sapiens, sumet scientiam. 12Excogitat Iustus de domo impii,ut praecipitet impios in malum. 13Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis,et ipse clamabit, et non exaudietur. 14Munus absconditum exstinguit iras,et donum in sinu indignationem maximam. 15Gaudium iusto est facere iudicium,et ruina operantibus iniquitatem. 16Vir, qui erraverit a via prudentiae,in coetu umbrarum commorabitur. 17Qui diligit convivia, in egestate erit;qui amat vinum et pinguia, non ditabitur. 18Redemptio pro iusto impius,et pro rectis iniquus. 19Melius est habitare in terra desertaquam cum muliere rixosa et iracunda. 20Thesaurus desiderabilis et pinguis in habitaculo sapientis,et imprudens homo dissipabit illum. 21Qui sequitur iustitiam et misericordiam,inveniet vitam et iustitiam et gloriam. 22Civitatem fortium ascendit sapienset destruit robur fiduciae eius. 23Qui custodit os suum et linguam suam,custodit ab angustiis animam suam. 24Superbus et arrogans vocatur derisor,qui operatur in ira superbiae. 25Desideria occidunt pigrum;noluerunt enim quidquam manus eius operari: 26tota die concupiscit et desiderat;qui autem iustus est, tribuet et non parcit. 27Hostiae impiorum abominabiles,eo magis quia offeruntur ex scelere. 28Testis mendax peribit;vir oboediens loquetur in victoriam. 29Vir impius obfirmat vultum suum;qui autem rectus est, corrigit viam suam. 30Non est sapientia, non est prudentia,non est consilium contra Dominum. 31Equus paratur ad diem belli,Dominus autem salutem tribuit.