1Quomodo nix in aestate et pluvia in messe,sic indecens est stulto gloria. 2Sicut avis ad alia transvolans et hirundo volitans,sic maledictum frustra prolatum non superveniet. 3Flagellum equo et camus asinoet virga dorso stultorum. 4Ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam,ne tu quoque efficiaris ei similis; 5responde stulto iuxta stultitiam suam,ne sibi sapiens esse videatur. 6Amputat sibi pedes et iniuriam bibit,qui mittit verba per manum stulti. 7Quomodo molles claudo tibiae,sic in ore stultorum parabola. 8Sicut qui celat lapidem in acervo,ita qui tribuit insipienti honorem. 9Spina crescens in manu temulenti,sic parabola in ore stultorum. 10Sagittarius, qui conicit ad omnia,ita qui stultum conducit et qui vagos conducit. 11Sicut canis, qui revertitur ad vomitum suum,sic stultus, qui iterat stultitiam suam. 12Vidisti hominem sapientem sibi videri?Magis illo spem habebit stultus. 13Dicit piger: " Leaena est in via,et leo in plateis ". 14Ostium vertitur in cardine suo,et piger in lectulo suo. 15Abscondit piger manum in catinoet laborat, si ad os suum eam converterit. 16Sapientior sibi piger videturseptem viris respondentibus sententias. 17Apprehendit auribus canem,qui transiens commiscetur rixae alterius. 18Sicut insanit, qui mittit sagittaset lanceas in mortem, 19ita vir, qui decipit amicum suumet dicit: " Nonne ludens feci? ". 20Cum defecerint ligna, exstinguetur ignis,et, susurrone subtracto, iurgia conquiescent. 21Sicut carbones ad prunas et ligna ad ignem,sic homo litigiosus ad inflammandas rixas. 22Verba susurronis quasi dulciaet ipsa perveniunt ad intima ventris. 23Sicut argentum sordidum ornans vas fictile,sic labia levia et cor malum. 24Labiis suis se dissimulabit inimicus,cum in corde tractaverit dolos: 25quando mollierit vocem suam, ne credideris ei,quoniam septem abominationes sunt in corde illius; 26operiet odium fraudulenter,revelabitur autem malitia eius in concilio. 27Qui fodit foveam, incidet in eam;et, qui volvit lapidem, revertetur ad eum. 28Lingua fallax non amat veritatem,et os lubricum operatur ruinas.