1Sapientia aedificavit sibi domum,excidit columnas septem; 2immolavit victimas suas, miscuit vinumet proposuit mensam suam. 3Misit ancillas suas, ut vocarentad arcem et ad excelsa civitatis: 4" Si quis est parvulus, veniat ad me ".Et vecordi locuta est: 5" Venite, comedite panem meumet bibite vinum, quod miscui vobis; 6relinquite infantiam et viviteet ambulate per vias prudentiae ". 7Qui erudit derisorem, ipse iniuriam sibi facit;et, qui arguit impium, sibi maculam generat. 8Noli arguere derisorem, ne oderit te;argue sapientem, et diliget te. 9Da sapienti, et sapientior fiet;doce iustum, et addet doctrinam. 10Principium sapientiae timor Domini,et scientia Sancti est prudentia. 11Per me enim multiplicabuntur dies tui,et addentur tibi anni vitae. 12Si sapiens fueris, tibimetipsi eris;si autem illusor, solus portabis malum. 13Mulier stulta est clamosa,fatua et nihil sciens; 14sedit in foribus domus suaesuper sellam in excelsis urbis, 15ut vocaret transeuntes per viamet pergentes itinere suo: 16" Qui est parvulus, declinet ad me ".Et vecordi locuta est: 17" Aquae furtivae dulciores sunt,et panis in abscondito suavior ". 18Et ignoravit quod ibi sint umbrae,et in profundis inferni convivae eius.