1David.Benedic, anima mea, Domino,et omnia, quae intra me sunt, nomini sancto eius. 2Benedic, anima mea, Dominoet noli oblivisci omnes retributiones eius. 3Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis,qui sanat omnes infirmitates tuas; 4qui redimit de interitu vitam tuam,qui coronat te in misericordia et miserationibus; 5qui replet in bonis aetatem tuam:renovabitur ut aquilae iuventus tua. 6Faciens iustitias Dominuset iudicium omnibus iniuriam patientibus. 7Notas fecit vias suas Moysi,filiis Israel adinventiones suas. - 8Miserator et misericors Dominus,longanimis et multae misericordiae. 9Non in perpetuum contendetneque in aeternum irascetur. 10Non secundum peccata nostra fecit nobisneque secundum iniquitates nostras retribuit nobis. 11Quoniam, quantum exaltatur caelum a terra,praevaluit misericordia eius super timentes eum; 12quantum distat ortus ab occidente,longe fecit a nobis iniquitates nostras. 13Quomodo miseretur pater filiorum,misertus est Dominus timentibus se. 14Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum,recordatus est quoniam pulvis sumus. 15Homo: sicut fenum dies eius,tamquam flos agri sic efflorebit. 16Spirat ventus in illum, et non subsistet,et non cognoscet eum amplius locus eius. 17Misericordia autem Domini ab aeternoet usque in aeternum super timentes eum;et iustitia illius in filios filiorum, 18in eos, qui servant testamentum eiuset memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea. 19Dominus in caelo paravit sedem suam,et regnum ipsius omnibus dominabitur. 20Benedicite Domino, omnes angeli eius, potentes virtute, facientes verbum illiusin audiendo vocem sermonum eius. 21Benedicite Domino, omnes virtutes eius,ministri eius, qui facitis voluntatem eius. 22Benedicite Domino, omnia opera eius,in omni loco dominationis eius.Benedic, anima mea, Domino.