1Canticum ascensionum.Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion:non commovebitur, in aeternum manet. 2Ierusalem, montes in circuitu eius,et Dominus in circuitu populi suiex hoc nunc et usque in saeculum. 3Quia non requiescet virga iniquitatis super sortem iustorum,ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas. 4Benefac, Domine, boniset rectis corde. 5Declinantes autem per vias pravasadducet Dominus cum operantibus iniquitatem.Pax super Israel!