1Canticum ascensionum.Saepe expugnaverunt me a iuventute mea,dicat nunc Israel, 2saepe expugnaverunt me a iuventute mea,etenim non potuerunt adversum me. 3Supra dorsum meum araverunt aratores,prolongaverunt sulcos suos. 4Dominus autem iustusconcidit cervices peccatorum. 5Confundantur et convertantur retrorsumomnes, qui oderunt Sion. 6Fiant sicut fenum tectorum,quod, priusquam evellatur, exaruit; 7de quo non implevit manum suam, qui metit,et sinum suum, qui manipulos colligit. 8Et non dixerunt, qui praeteribant: Benedictio Domini super vos,benedicimus vobis in nomine Domini ".