1Canticum ascensionum.De profundis clamavi ad te, Domine; 2Domine, exaudi vocem meam.Fiant aures tuae intendentesin vocem deprecationis meae. 3Si iniquitates observaveris, Domine,Domine, quis sustinebit? 4Quia apud te propitiatio est,ut timeamus te. 5Sustinui te, Domine,sustinuit anima mea in verbo eius;speravit 6anima mea in Dominomagis quam custodes auroram.Magis quam custodes auroram 7speret Israel in Domino,quia apud Dominum misericordia,et copiosa apud eum redemptio. 8Et ipse redimet Israelex omnibus iniquitatibus eius.