1Magistro chori. PSALMUS. David. 2Eripe me, Domine, ab homine malo, a viro violentiae serva me. 3Qui cogitaverunt mala in corde,tota die constituebant proelia. 4Acuerunt linguas suas sicut serpentis, venenum aspidum sub labiis eorum. 5Custodi me, Domine, de manu peccatoriset a viro violentiae serva me,qui cogitaverunt supplantare gressus meos. 6Absconderunt superbi laqueum mihiet funes extenderunt in rete,iuxta iter offendicula posuerunt mihi. 7Dixi Domino: " Deus meus es tu;auribus percipe, Domine, vocem deprecationis meae ". 8Domine, Domine, virtus salutis meae,obumbrasti caput meum in die belli. 9Ne concedas, Domine, desideria impii;consilia eius ne perficias. 10Exaltant caput, qui circumdant me;malitia labiorum ipsorum operiat eos. 11Cadant super eos carbones ignis,in foveas deicias eos, et non exsurgant. 12Vir linguosus non firmabitur in terra,virum violentiae mala capient in interitu. 13Cognovi quia faciet Dominus iudicium inopiset vindictam pauperum. 14Verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo,et habitabunt recti in conspectu tuo.