1Quare fremuerunt gentes,et populi meditati sunt inania? 2Astiterunt reges terrae,et principes convenerunt in unumadversus Dominum et adversus christum eius: 3" Dirumpamus vincula eorumet proiciamus a nobis iugum ipsorum! ". 4Qui habitat in caelis, irridebit eos,Dominus subsannabit eos. 5Tunc loquetur ad eos in ira suaet in furore suo conturbabit eos: 6" Ego autem constitui regem meum super Sion, montem sanctum meum! ". 7Praedicabo decretum eius.Dominus dixit ad me: " Filius meus es tu;ego hodie genui te. 8Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuamet possessionem tuam terminos terrae. 9Reges eos in virga ferreaet tamquam vas figuli confringes eos ". 10Et nunc, reges, intellegite;erudimini, qui iudicatis terram. 11Servite Domino in timoreet exsultate ei cum tremore. 12Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur,et pereatis de via,cum exarserit in brevi ira eius.Beati omnes, qui confidunt in eo.