1Magistro chori. PSALMUS. David. 2Beatus, qui intellegit de egeno;in die mala liberabit eum Dominus. 3Dominus servabit eum et vivificabit eumet beatum faciet eum in terraet non tradet eum in animam inimicorum eius. 4Dominus opem feret illi super lectum doloris eius;universum stratum eius versabis in infirmitate eius. 5Ego dixi: " Domine, miserere mei;sana animam meam, quia peccavi tibi ". 6Inimici mei dixerunt mala mihi: Quando morietur, et peribit nomen eius? ". 7Et si ingrediebatur, ut visitaret, vana loquebatur;cor eius congregabat iniquitatem sibi,egrediebatur foras et detrahebat. 8Simul adversum me susurrabant omnes inimici mei;adversum me cogitabant mala mihi: 9" Maleficium effusum est in eo;et, qui decumbit, non adiciet ut resurgat ". 10Sed et homo pacis meae, in quo speravi,qui edebat panem meum, levavit contra me calcaneum. 11Tu autem, Domine, miserere meiet resuscita me, et retribuam eis. 12In hoc cognovi quoniam voluisti me,quia non gaudebit inimicus meus super me; 13me autem propter innocentiam suscepistiet statuisti me in conspectu tuo in aeternum. 14Benedictus Dominus, Deus Israel,a saeculo et usque in saeculum. Fiat, fiat.