1Magistro chori. Secundum " Ne destruxeris ".David. Miktam. Quando Saul viros misit,qui domum observarent et eum occiderent. 2Eripe me de inimicis meis, Deus meus,et ab insurgentibus in me protege me. 3Eripe me de operantibus iniquitatemet de viris sanguinum salva me. 4Quia ecce insidiati sunt animae meae,irruerunt in me fortes. 5Neque delictum neque peccatum in me est, Domine;sine iniquitate mea currunt et praeparantur.Exsurge in occursum meum et vide; 6et tu, Domine, Deus virtutum, Deus Israel,evigila ad visitandas omnes gentes; non miserearis omnibus, qui infideliter operantur. 7Revertentur ad vesperam et latrabunt ut caneset circuibunt civitatem. 8Ecce eructabunt ore suo,et gladius in labiis eorum: " Quis enim audit? ". 9Et tu, Domine, deridebis eos,subsannabis omnes gentes. 10Fortitudo mea, tibi attendam,quia, Deus, praesidium meum es. 11Deus meus, misericordia eius praeveniet me.Deus faciet, ut despiciam inimicos meos. 12Ne occidas eos, ne quando obliviscatur populus meus;disperge illos in virtute tuaet prosterne eos, protector meus, Domine. 13Peccatum oris eorum, sermo labiorum ipsorum,et comprehendantur in superbia sua.Propter exsecrationem et mendacium, quod loquuntur, 14consume eos in furore,consume, et non erunt;et scient quia Deus dominabitur Iacob et finium terrae. 15Revertentur ad vesperam et latrabunt ut caneset circuibunt civitatem. 16Ipsi errabunt ad manducandum;si vero non fuerint saturati, murmurabunt. 17Ego autem cantabo fortitudinem tuamet exsultabo mane misericordiam tuam,quia factus es praesidium meumet refugium meum in die tribulationis meae. 18Fortitudo mea, tibi psallam,quia, Deus, praesidium meum es:Deus meus misericordia mea.