1Magistro chori. Secundum Iduthun. PSALMUS. David. 2In Deo tantum quiesce, anima mea,ab ipso enim salutare meum. 3Verumtamen ipse refugium meum et salutare meum,praesidium meum; non movebor amplius. 4Quousque irruitis in hominem, contunditis universi vostamquam parietem inclinatum et maceriam depulsam? 5Verumtamen de excelso suo cogitaverunt depellere;delectabantur mendacio.Ore suo benedicebant et corde suo maledicebant. 6In Deo tantum quiesce, anima mea, quoniam ab ipso patientia mea. 7Verumtamen ipse Deus meus et salutare meum,praesidium meum; non movebor. 8In Deo salutare meum et gloria mea; Deus fortitudinis meae, et refugium meum in Deo est. 9Sperate in eo, omnis congregatio populi,effundite coram illo corda vestra;Deus refugium nobis. 10Verumtamen vanitas filii Adam,mendacium filii hominum.In stateram si conscendant,super fumum leves sunt omnes. 11Nolite sperare in violentiaet in rapina nolite decipi;divitiae si affluant, nolite cor apponere. 12Semel locutus est Deus,duo haec audivi:quia potestas Deo est, 13et tibi, Domine, misericordia;quia tu reddes unicuique iuxta opera sua.