1Magistro chori. Secundum " Ne destruxeris ".PSALMUS. Asaph. Canticum. 2Confitebimur tibi, Deus;confitebimur et invocabimus nomen tuum:narrabimus mirabilia tua. 3Cum statuero tempus,ego iustitias iudicabo. 4Si liquefacta est terra et omnes, qui habitant in ea,ego confirmavi columnas eius. 5Dixi gloriantibus: " Nolite gloriari! "et delinquentibus: "Nolite exaltare cornu! 6Nolite exaltare in altum cornu vestrum;nolite loqui adversus Deum proterva ". 7Quia neque ab oriente neque ab occidenteneque a desertis exaltatio. 8Quoniam Deus iudex est:hunc humiliat et hunc exaltat. 9Quia calix in manu Dominivini meri plenus mixto.Et inclinavit ex hoc in hoc;verumtamen usque ad faeces epotabunt,bibent omnes peccatores terrae. 10Ego autem annuntiabo in saeculum,cantabo Deo Iacob. 11Et omnia cornua peccatorum confringam,et exaltabuntur cornua iusti.