1Filiorum Core. PSALMUS. Canticum.Fundamenta eius in montibus sanctis; 2diligit Dominus portas Sionsuper omnia tabernacula Iacob. 3Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei! - 4Memor ero Rahab et Babylonis inter scientes me;ecce Philistaea et Tyrus cum Aethiopia:hi nati sunt illic. 5Et de Sion dicetur: " Hic et ille natus est in ea;et ipse firmavit eam Altissimus ". 6Dominus referet in librum populorum: Hi nati sunt illic ". 7Et cantant sicut choros ducentes: Omnes fontes mei in te ".