1Apocalypsis Iesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere ser vis suis, quae oportet fieri cito, et significavit mittens per angelum suum servo suo Ioanni, 2qui testificatus est verbum Dei et testimonium Iesu Christi, quaecumque vidit. 3Beatus, qui legit et qui audiunt verba prophetiae et servant ea, quae in ea scripta sunt; tempus enim prope est. 4Ioannes septem ecclesiis, quae sunt in Asia: Gratia vobis et pax ab eo, qui est et qui erat et qui venturus est, et a septem spiritibus, qui in conspectu throni eius sunt, 5et ab Iesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum et princeps regum terrae.Ei, qui diligit nos et solvit nos a peccatis nostris in sanguine suo 6et fecit nos regnum, sacerdotes Deo et Patri suo, ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen. 7Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt, et plangent se super eum omnes tribus terrae. Etiam, amen. 8Ego sum Alpha et Omega, dicit Dominus Deus, qui est et qui erat et qui venturus est, Omnipotens. 9Ego Ioannes, frater vester et particeps in tribulatione et regno et patientia in Iesu, fui in insula, quae appellatur Patmos, propter verbum Dei et testimonium Iesu. 10Fui in spiritu in dominica die et audivi post me vocem magnam tamquam tubae 11dicentis: " Quod vides, scribe in libro et mitte septem ecclesiis: Ephesum et Smyrnam et Pergamum et Thyatiram et Sardis et Philadelphiam et Laodiciam ". 12Et conversus sum, ut viderem vocem, quae loquebatur mecum; et conversus vidi septem candelabra aurea 13et in medio candelabrorum quasi Filium hominis, vestitum podere et praecinctum ad mamillas zonam auream; 14caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana alba, tamquam nix, et oculi eius velut flamma ignis, 15et pedes eius similes orichalco sicut in camino ardenti, et vox illius tamquam vox aquarum multarum, 16et habebat in dextera manu sua stellas septem, et de ore eius gladius anceps acutus exibat, et facies eius sicut sol lucet in virtute sua. 17Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes eius tamquam mortuus; et posuit dexteram suam super me dicens: " Noli timere! Ego sum primus et novissimus, 18et vivens et fui mortuus et ecce sum vivens in saecula saeculorum et habeo claves mortis et inferni. 19Scribe ergo, quae vidisti et quae sunt et quae oportet fieri post haec. 20Mysterium septem stellarum, quas vidisti ad dexteram meam, et septem candelabra aurea: septem stellae, angeli sunt septem ecclesiarum; et candelabra septem, septem ecclesiae sunt.