1Et datus est mihi calamus similis virgae dicens: " Surge et metire templum Dei et altare et adorantes in eo. 2Atrium autem, quod est foris templum, eice foras et ne metiaris illud, quoniam datum est gentibus, et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus. 3Et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta amicti saccis ". 4Hi sunt duae olivae et duo candelabra in conspectu Domini terrae stantes. 5Et si quis eis vult nocere, ignis exit de ore illorum et devorat inimicos eorum; et si quis voluerit eos laedere, sic oportet eum occidi. 6Hi habent potestatem claudendi caelum, ne pluat pluvia diebus prophetiae ipsorum; et potestatem habent super aquas convertendi eas in sanguinem et percutere terram omni plaga, quotienscumque voluerint. 7Et cum finierint testimonium suum, bestia, quae ascendit de abysso, faciet adversus illos bellum et vincet eos et occidet illos. 8Et corpus eorum in platea civitatis magnae, quae vocatur spiritaliter Sodoma et Aegyptus, ubi et Dominus eorum crucifixus est; 9et vident de populis et tribubus et linguis et gentibus corpus eorum per tres dies et dimidium, et corpora eorum non sinunt poni in monumento. 10Et inhabitantes terram gaudent super illis et iucundantur et munera mittent invicem, quoniam hi duo prophetae cruciaverunt eos, qui inhabitant super terram. 11Et post dies tres et dimidium spiritus vitae a Deo intravit in eos, et steterunt super pedes suos; et timor magnus cecidit super eos, qui videbant eos. 12Et audierunt vocem magnam de caelo dicentem illis: " Ascendite huc "; et ascenderunt in caelum in nube, et viderunt illos inimici eorum. 13Et in illa hora factus est terraemotus magnus, et decima pars civitatis cecidit, et occisi sunt in terraemotu nomina hominum septem milia, et reliqui in timorem sunt missi et dederunt gloriam Deo caeli. 14Vae secundum abiit; ecce vae tertium venit cito. 15Et septimus angelus tuba cecinit, et factae sunt voces magnae in caelo dicentes: " Factum est regnum huius mundi Domini nostri et Christi eius, et regnabit in saecula saeculorum ". 16Et viginti quattuor seniores, qui in conspectu Dei sedent in thronis suis, ceciderunt super facies suas et adoraverunt Deum 17dicentes: Gratias agimus tibi,Domine, Deus omnipotens,qui es et qui eras,quia accepisti virtutem tuam magnam et regnasti. 18Et iratae sunt gentes,et advenit ira tua, et tempus mortuorum iudicariet reddere mercedem servis tuis prophetis et sanctiset timentibus nomen tuum, pusillis et magnis,et exterminare eos, qui exterminant terram ". 19Et apertum est templum Dei in caelo, et visa est arca testamenti eius in templo eius; et facta sunt fulgura et voces et terraemotus et grando magna.