1Post haec vidi alium ange lum descendentem de caelo, habentem potestatem magnam; et terra illuminata est a claritate eius. 2Et clamavit in forti voce dicens: " Cecidit, cecidit Babylon magna et facta est habitatio daemoniorum et custodia omnis spiritus immundi et custodia omnis bestiae immundae et odibilis; 3quia de vino irae fornicationis eius biberunt omnes gentes, et reges terrae cum illa fornicati sunt, et mercatores terrae de virtute deliciarum eius divites facti sunt! ". 4Et audivi aliam vocem de caelo dicentem: " Exite de illa, populus meus, ut ne comparticipes sitis peccatorum eius et de plagis eius non accipiatis, 5quoniam pervenerunt peccata eius usque ad caelum, et recordatus est Deus iniquitatum eius. 6Reddite illi, sicut et ipsa reddidit, et duplicate duplicia secundum opera eius; in poculo, quo miscuit, miscete illi duplum. 7Quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum. Quia in corde suo dicit: "Sedeo regina et vidua non sum et luctum non videbo", 8ideo in una die venient plagae eius, mors et luctus et fames, et igne comburetur, quia fortis est Dominus Deus, qui iudicavit illam ". 9Et flebunt et plangent se super illam reges terrae, qui cum illa fornicati sunt et in deliciis vixerunt, cum viderint fumum incendii eius, 10longe stantes propter timorem tormentorum eius, dicentes: " Vae, vae, civitas illa magna, Babylon, civitas illa fortis, quoniam una hora venit iudicium tuum! ". 11Et negotiatores terrae flent et lugent super illam, quoniam mercem eorum nemo emit amplius: 12mercem auri et argenti et lapidis pretiosi et margaritarum, et byssi et purpurae et serici et cocci, et omne lignum thyinum et omnia vasa eboris et omnia vasa de ligno pretiosissimo et aeramento et ferro et marmore, 13et cinnamomum et amomum et odoramenta et unguenta et tus, et vinum et oleum et similam et triticum, et iumenta et oves et equorum et raedarum, et mancipiorum et animas hominum. 14Et fructus tui, desiderium animae, discesserunt a te, et omnia pinguia et clara perierunt a te, et amplius illa iam non invenient. 15Mercatores horum, qui divites facti sunt ab ea, longe stabunt propter timorem tormentorum eius flentes ac lugentes, 16dicentes: " Vae, vae, civitas illa magna, quae amicta erat byssino et purpura et cocco, et deaurata auro et lapide pretioso et margarita, 17quoniam una hora desolatae sunt tantae divitiae! ".Et omnis gubernator et omnis, qui in locum navigat, et nautae et, quotquot maria operantur, longe steterunt 18et clamabant, videntes fumum incendii eius, dicentes: " Quae similis civitati huic magnae? ". 19Et miserunt pulverem super capita sua et clamabant, flentes et lugentes, dicentes: " Vae, vae, civitas illa magna, in qua divites facti sunt omnes, qui habent naves in mari, de opibus eius, quoniam una hora desolata est! 20Exsulta super eam, caelum, et sancti et apostoli et prophetae, quoniam iudicavit Deus iudicium vestrum de illa! ". 21Et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum et misit in mare dicens: "Impetu sic mittetur Babylon magna illa civitas et ultra iam non invenietur. 22Et vox citharoedorum et musicorum et tibia canentium et tuba non audietur in te amplius, et omnis artifex omnis artis non invenietur in te amplius, et vox molae non audietur in te amplius, 23et lux lucernae non lucebit tibi amplius, et vox sponsi et sponsae non audietur in te amplius; quia mercatores tui erant magnates terrae, quia in veneficiis tuis erraverunt omnes gentes, 24et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est et omnium, qui interfecti sunt in terra! ".