1Post haec audivi quasi vo cem magnam turbae multae in caelo dicentium: Alleluia!Salus et gloria et virtus Deo nostro, 2quia vera et iusta iudicia eius;quia iudicavit de meretrice magna, quae corrupit terram in prostitutione sua, et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus eius! ". 3Et iterum dixerunt: " Alleluia! Et fumus eius ascendit in saecula saeculorum! ". 4Et ceciderunt seniores viginti quattuor et quattuor animalia et adoraverunt Deum sedentem super thronum dicentes: " Amen. Alleluia ". 5Et vox de throno exivit dicens: Laudem dicite Deo nostro, omnes servi eiuset qui timetis eum, pusilli et magni! ". 6Et audivi quasi vocem turbae magnae et sicut vocem aquarum multarum et sicut vocem tonitruum magnorum dicentium: Alleluia,quoniam regnavit Dominus, Deus noster omnipotens. 7Gaudeamus et exsultemus et demus gloriam ei,quia venerunt nuptiae Agni,et uxor eius praeparavit se. 8Et datum est illi, ut cooperiat se byssino splendenti mundo: byssinum enim iustificationes sunt sanctorum ". 9Et dicit mihi: " Scribe: Beati, qui ad cenam nuptiarum Agni vocati sunt! . Et dicit mihi: " Haec verba Dei vera sunt ". 10Et cecidi ante pedes eius, ut adorarem eum. Et dicit mihi: " Vide, ne feceris! Conservus tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium Iesu. Deum adora. Testimonium enim Iesu est spiritus prophetiae ". 11Et vidi caelum apertum: et ecce equus albus; et, qui sedebat super eum, vocabatur Fidelis et Verax, et in iustitia iudicat et pugnat. 12Oculi autem eius sicut flamma ignis, et in capite eius diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse; 13et vestitus veste aspersa sanguine, et vocatur nomen eius Verbum Dei. 14Et exercitus, qui sunt in caelo, sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo mundo. 15Et de ore ipsius procedit gladius acutus, ut in ipso percutiat gentes, et ipse reget eos in virga ferrea; et ipse calcat torcular vini furoris irae Dei omnipotentis. 16Et habet super vestimentum et super femur suum nomen scriptum: Rex regum et Dominus dominorum. 17Et vidi unum angelum stantem in sole, et clamavit voce magna dicens omnibus avibus, quae volabant per medium caeli: "Venite, congregamini ad cenam magnam Dei, 18ut manducetis carnes regum et carnes tribunorum et carnes fortium et carnes equorum et sedentium in ipsis et carnes omnium liberorum ac servorum et pusillorum ac magnorum ". 19Et vidi bestiam et reges terrae et exercitus eorum congregatos ad faciendum proelium cum illo, qui sedebat super equum, et cum exercitu eius. 20Et apprehensa est bestia et cum illa pseudopropheta, qui fecit signa coram ipsa, quibus seduxit eos, qui acceperunt characterem bestiae et qui adorant imaginem eius; vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure. 21Et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum, qui procedit de ore ipsius, et omnes aves saturatae sunt carnibus eorum.